Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Elegiarum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V.

Prima suis, Fanni, formosis profuit aetas,
solaque de facie rustica pugna fuit;
donec vis formae succrevit, viribus aurum,
quo sine nunc vires, et bona forma iacet.
ergo sapis triplici nummos qui congeris arca:     5
semper quod dones, quodque supersit habes.
ultro te iuvenes, ultro petiere puellae,
rivales de te diraque bella movent.
at non arenti color est tibi laetior arvo,
labra sed incultis asperiora rubis.     10
vel nulli, vel sunt atri rubigine dentes,
iamque anima ipsa Stygem et busta senilis olet.
forsitan ingenium quod amabile ducis amantes;
hei mihi, quod nimium hest haec quoque causa levis!
sit tamen ampla satis per se; tibi nulla fuisset,     15
qui nihilo plus quam magna crumena sapis.
ceu lepidus coleris tamen et formosus, Adoni,
nec fugit amplexus lauta puella tuos.
nonnullae accedunt quas tu, furiose, repellis;
pulsisque, ut par est, lacrima crebra cadit.     20
o foelix, si non odiosa podagra gravaret,
nervus et effetus, membraque inepta senis,
si non ingratae Veneris funesta puellae
supplicia afflictus pesque manusque daret!
te tamen haud ulli possunt arcere dolores     25
cum petit amplexus foemina cara tuos.
plurima possit amor; verum si olfecerit aurum
mulcebit barbam Mellia nostra tuam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL