| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Thomas Campion Elegiarum liber IntraText CT - Text |
VI.
Caspia, tot poenas
meruit patientia nostra?
culpa erat insistens primo in amore fides?
mene fugis quod iussa feram? quod fortis amator
non succumbo malis quae dare multa potes?
Troile, non illud nocuit tibi, Cressis acerbas 5
eripuit tandem commiserata moras,
non illud solis in terris questa puella est
dum rapit infidum mobilis aura virum,
saepe alios levitas, sed nos constantia laedit;
supplicium pietas et benefacta timent. 10
forsan erit miserorum aliquis gravis ultor amantum,
cui longa poenas pro feritate dabis.
ah memini ignoto languentia membra dolore,
et speciem ereptam pene fuisse tibi;
more meo lacrimans aderam, fidusque minister, 15
tum mihi facta malis lenior ipsa tuis;
protinus insensum tibi supplex invoco numen,
et subita ex votis est revocata salus.
tanti erit in nostro semel ingemuisse furore,
tanta erat in propriis pax aliena malis. 20
quid precibus valeam tua pectora ferrea norunt,
et nossent melius, sed mea fata vetant.
multa tamen cupiam pro te discrimina inire,
multa iube, dulcis nam labor omnis erit.
dulcis erit, sed erit labor; heu miserere laboris; 25
noster ab hac nimium parte laborat amor.
saevitiam natura feris, sed moribus apta
corpora, et arma manu, fronte, vel ore dedit;
humana includi formoso pectore corda
iussit, in hac specie quaeritur unus amor. 30
quo speciosa magis tanto tu mitior esses:
me miserum! tanto saevior ira tua est.
ingentesque animos assumis conscia formae,
virtutes novit foemina quaeque suas.
si lubet accedat reliquis clementia, palmam 35
ut sine rivali me tribuente feras.
dotibus ingenii superas et corporis omnes,
hoc uno vinci nomine turpe puta.