Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Elegiarum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII.

Parce, puer Veneris, parce, imperiose Cupido,
iam nimis intentas vertis in ora faces:
ah pudet, abiectus cecidi, miserere iacentis;
quem modo laesisti, nunc tueare, timor.
"rusticus ille prior fuit, ingratusque puellae,      5
hic tamen ingenue signa fatentis habet."
vixdum prima diem reserarant lumina solis,
sum thalamum sibi, pulchra Sybilla, tuum.
horrida rura virum, sed non metuenda, tenebant;
tutum rivali fecit in urbe locum.     10
ipsa etiam speciosa toro sed sola recumbens
adventum primo visa probare meum.
dissumulans sic fata. "quid hoc? absente marito
ad nuptae iuvenem stare cubile decet."
ast ego, virgineum diffundens ore ruborem,     15
respondi blandus quae mihi iussit Amor.
longa dehinc variis teritur sermonibus hora
dum votis obstat sola ministra meis:
optabam tacitus, licet haud inamabilis esset,
membra feris miserae diripienda dari.     20
discedant famulae, quoties locus aptus amori,
nec domina sistant vel revocante gradus;
adversatur herae si quae crudelis amanti est,
invidiamque sibi diraque bella parit.
iamne vacat monstrare aliis praecepta pudoris     25
cum reus indictae rusticitatis agar?
forte ministra moras, sed quas abitura, trahebat,
mansit et illa diu ut posset abesse diu.
sed nec eat prorsus, iusta illam causa morata est,
quae discedenti tum mihi nulla foret.     30
verbis affari, nudos spectare lacertos,
caetera ne liceant, haec quoque pondus habent.
dum velut iratae cupio non esse molestus,
in me odia incendi credulitate mea.
tu tamen hanc veniam vati concede, Cupido, 35
perque tuas iuro, flammea tela, faces
nulla leves posthac conatus verba repellent;
cassibus exibit foemina nulla meis.
candida seu nigra est, mollis seu dura, pudica
sive levis, iuevenis sive adeo illa senex;     40
qualiscunque datur, modo sit formosa, rogare
non metuam, et longa sollicitare prece.
quae nolit, poterit satis illa negare petenti;
quae velit, illa tamen saepe petita, velit.
nolit, sive velit, semper repetenda puella est;     45
hoc ferri grate munus utrique solet.
si perversa, tamen formam placuisse iuvabit;
si cupida, optato convenit apta viro.
annuit, et vultu probat haec ridente Cupido,
iamque nova incedo mactus amator ope;     50
indico tamen hoc vobis, mala turba, puellae,
cum peto vos, culpam ne memorate meam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL