Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Elegiarum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII

Qui gerit auspiciis res et, nisi consulat exta,
nil agit, hic subitos nescit abire dies.
suspiciosa mora est, fortuna irridet inertes,
omnia praecipiti dans redimensque manu.
dum Menelaus abest, Helenen Priameius urget,     5
urgentique aderant numina Fors et Amor.
Herus aeque omnes voluere cubilia, solus
Laeander Cypria sed duce victor amat.
solus congreditur dubia sub luce puellam
defessam sacris anti ministeriis.     10
saepe opportune cadit importuna voluntas,
insperataque sors ad cita vota venit.
parva sed immemoris sponsi cunctatio Thisben
seque per umbrosum praecipitavit iter.
una dies aufert quod secula nulla resolvent,     15
secula quod dederint nulla, dat una dies.
mane rosas si non decerpis, vespere lapsas
aspiecies spinis succubuisse suis.
dum iuvat, et fas est, praesentibus utere; totum
incertum est quod erit; quid fuit, invalidum.     20




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL