| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Thomas Campion Elegiarum liber IntraText CT - Text |
XVI. (1595 only)
CASPIA POTITUS LAETATUR
Quos
cupiam laetus? quos alloquar? anne deorum
formosorum aliquem noster adibit amor?
tutius
an manes tacitasque exoscitet umbras?
sors erit invidiae facta beata nimis.
tum neque Shora suos audebit prodere lusus, 5
errore implexos nec Rosimunda lares.
nocte
immortalem me Caspia reddidit una,
tanta extirpabit gaudia nulla dies.
quas ego, quam cupide vidi tetigique papillas!
quam formosa inter brachia molle latus! 10
qualia inhaerenti spiravit basia labro!
qualia - sed castis non referenda viris!
delitias
tantas miratus et ipse Cupido est,
quasque dedit nobis optat habere vices.
iniectis igitur miser asservare lacertis 15
cogor, pectoribusque insinuare meis.
sed miserum iuvat esse diu, sed saepius illo
rivalem cupiam posse timere loco.
quae
mihi per longos venit exorata labores,
non nisi per magnos est retinenda metus. 20
nox est, si moriar, satis haec mihi sola beato;
si vivo, non sunt millia mille satis.