Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Elegiarum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IX.

Ergo meam ducet? deducet ab urbe puellam
cui rutilo sordent ora perusta cane?
Mellea iamne meo valedicere possit amori,
urbeque posthabita vilia rura colet?
anne fides, sensusque simul periere? sequetur     5     
post tot formosos illa senile iugum?
"pauperis uxor sim potius quam regis amica,"
sic ais; ah stulte relligiosa sapis!
verum habeas; quid enim tibi, perfida, tristius optem
quam tali dignam concubuisse viro?     10
utrique et similes parias; patris exprimat ora
progenies; mores ingeniumque tuum.
vitam igitur nobis pingui de rure maritus
eripiet, miserae perfugiumque animae?
tam tristes taedas peterit nox ulla videre?     15
Endimeoneis raptave Luna genis?
igneus horrentes inducat turbo procellas,
et rapiat flores aura prophana sacros;
Tartareique canes diros ululent Hymenaeos,
praedicat lites scissaque flamma facum.     20
strataque cum lecti genialis sponsa recludit
per totum videat serpere monstra torum.
vos parvique Lares, nocturni et ridiculi dii,
terrea Pigmaeo gens oriunda Obera,
raso qui capitis, cilii, mentique capillo     25
luditis indignos, turba iocosa, viros:
raptaque per somnum vihitis qui corpora, et altis
fossis aut undo ponitis illa lacu:
confluite huc, vestro nimium res digna cachinno est.
eia agite, o lepidi, protinus ite, Lares,     30
pulchramque informi positam cum coniuge sponsam
eripite, haud ullo conspiciente dolos;
amplexumque meos cum se sperabit amores,
stramineam pupam brahcia dura ferant,
aut tritum teneat carioso pene Priapum,     35
praeclare ut miseram rideat omnis ager;
fabula nec toto crebrescat notior orbe,
huic cedant claudi probra venusta dei;
ipseque nescierim, quamvis dolor intus et ira
aestuet, in risus solvar an in lachrimas.     40




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL