Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Elegiarum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

X.

Illa mihi merito nox est infausta notanda,
quam votum veneri sprevit amica torum.
sic promissa fides? reditum sic ausa pacisci
improba deque meo vix revocanda sinu?
credideram, persuasit Amor, suasere tenenti     5
quae mihi discedens oscula longa dedit.
ergo vigil, tacitusque tori de parte cubavi,
esset ut infidae foedifragaeque locus.
adieci porrho plumas et lintea struxi,
mollius ut tenerum poneret illa latus:     10
nulla venit, quamvis visa est mihi saepe venire;
quae cupidos oculos falleret umbra fuit.
audito quoties dicebam murmure laetus
"iam venit!" extendo brachia, nulla venit.
me strepitu latebrosa attentum bestia lusit,     15
spemque avido ventis mota fenestra dedit.
sic desiderio tandem languere medulla
coepit, inasssuetis ignibus hausta fuit.
iamque erat ut cuperem gelida de rupe, Prometheu,
expectare tuas, vulnere crudus, aves.     20
at quanto levior iam tum mihi poena fuisset
captasse impasti ludicra poma senis.
ecquis erit miser? inveniat quam possit amare,
quam cupide indicta nocte manere velit.
me videat quisquis sponsae periuria nescit;25
en lachrimis oculi lividaque ora tument,
insomnique horrent artus, dum forsitan illa
immemor, et dulci victa sopore, iacet.
nec metuit promissa; fidem nam perdidit et me;
nec timuit, quorum est numine abusa, deos.     30
conventum in silvis statuit Babilonia Thisbe
cum iuvene ardenti, sed prior ipsa venit:
cumqeu viro periit, qui si potuisset abesse,
haud scio nox miserae tristior utra foret.
non iter in silvas, nec erat tibi cura cavendi     35
custodes, potuit tota patere domus,
si velles saltem, si non periura fuisses,
basia si veri signa caloris erant.
nam quid detinuit? famulis pax una: quid ergo?
sex septemve gradus? ianua aperta? torus,     40
et qui te misere remoratus quaerat in illo?
haeccine tam fuerat triste subire tibi?
quam vellem causam vel inanem fingere posses,
invito ut faceres ista coacta metu:
sed nihil occurrit, res est indigna, nefasque;     45
impia, fecisti dirum in amore scelus,
quod nullis poterit precibus lachrimisve piari,
ni mihi sex noctes sacrificare velis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL