Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
De Pulverea Coniuratione

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VV. 1 - 204

patroni magnum cano, mirum opus omnipotentis,

dulce, salutiferum, quantum non praestitit olim

cum fidit exulibus mare pronosque obruit hostes;

quantum non Solymae infestas cum dispulit uno

ingentes acies ictu super astra triumphans.        5

hoc solo minus esse iuvat, cui maxima cedunt;

scilicet unigenae charo cum sanguine fuso,

et victa sibi morte Deus revocaverat orbem.

tu tua celsa mihi, ter maxime, facta canenti

adde animum, mentique aciem; de pectore curas         10

pelle graves, oculisque obiectas discute nubes.

inferni reserem intrepidus scelera alta tyranni

in terram immeritam, atque tuam: nova dira nefanda,

horrida divini sub cultus nomine coepta.

o miseram, o nullam prope, magna Britannia, gentem         15

ni respexisset pater optimus, atque ruenti

divinum auxilium nullo metuente tulisset.

illius aeterno celebremus carmine munus,

omnis posteritas memori quod mente revolvat.

humani generis vetus et non flexilis hostis,         20

umbrarum dominus, summi semperque colendi

numinis invisor, iucundae lucis et osor,

versutus, vanus, nulli non fomes et author

dissidio (multum fletae post funus Elizae

pacifico tandem sceptro cedente monarchae         25

iure suo) ut primum firmatas undique vidit

res Britonum dubias, oleaque per omnia pacem

ire coronatam, templis accrescere sacros

cultus, laetitiam silvis resonare decusque,

multiplici pompa replere palatia et urbes;         30

nil prodesse dolos, sancto se sternere regi

nequidquam insidias; ultro iam ponere suetas

Hesperios iras, sociasque extendere dextras;

nunc et Hybernorum requiescere conscia tela,

nullum adeo superesse locum crepitantibus armis,         35

seu tacitae fraudi; sensit mox Tartareus vim

coelestem, nec enim sine numine talia fiunt,

impius ergo tremit, simul et fremit ore canino

diras eructans, et coelum voce lacessit.

"nec mihi fas," ait, "o superi, nec denique cordi est         40

aurea stelliferi tolli ad laquearia coeli

lucentesque domos, vobis sublimia habete.

imperium terrestre, et nigri iura profundi

nolite invidisse mihi, nec numina vestra

immiscete meis rebus, lucemve tenebris.         45

nonne odium regina meum matura sepulchro

condidit illaesum corpus, celebrata trophaeis

magnificae pacis populo post fata relictae

multum dilecto, multo dilectior ipsa?

quidque mihi toties mors exoptata deinde         50

profuerit defunctae hostis? novus ecce superstes

imminet huic capiti infestus magis, atque tremendus,

quo magis instructus mentem est coelestibus armis.

vestrum opus, o superi, vestrum est hoc omne, nec intra

tanta cadunt animi humani miracula vires.         55

heu quantas frustra fabricas admovimus? haerent,

semper et haerebunt vestro sub tegmine tuti

numen qui norunt misere lenire precando.

divorum ergo mihi merito est invisa potestas,

lux odio et coelum est, et pulchri quicquid uterque         60

sustinet axe polus." verbis nec supplicat ultra

impurus daemon, celeri ferit astra boatu,

ingentesque globos tenebrarum montibus aequos

aerata iaculare manu, tegere aethera nube,

et quantum ex ira potuit confundere mundum.         65

formas mille subit monstrosas, mille Chimaeras

insano simulat vultu, nunc tortilis anguis

reptat, nunc sursum volitat draco, mox fremit ursus,

Tartara mox lupus impensis ululatibus urget,

taurus et horrendum mugit modo cornua vibrans,         70

trux modo frendet aper. species tunc undique miscet

immanes. quicquid truculenti est arte nefanda

ut sibi concivit pallentes territat umbras,

sed fesso immodicus simul aestus corde quievit.

ecce cucullatus reliquis audentior ipsum         75

alloquitur daemon: "ne te, supreme patrone,

Romanae causae plus aequo cura ruentis

tangat. quid populo si res modo tota patescit

Lutheri invidia? mitra nil notius? esto;

paucorum manibus patrari magna solebant,         80

et nisi mens laeva est, etiam nunc maxima possunt.

se Britones tutos maris intra moenia iactant,

et procul irrident Romana tonitrua, fulmen

attamen invita cogentur voce fateri.

sunt, pater, addictae summis conventibus aedes         85

antiquae, quas rex proceresque subire statuto

assensere die, et melioris portio plebis,

has simul impletae sunt uno dirue flatu.

sulphureus tibi pulvis adest, ignisque sepultus:

inventum hoc nostrum est, talesque creatur in usus."         90

consilium inferno placet, authorisque coronat

cupresso rasum caput, omine laetus uterque est.

compertum esse duas iamdudum est relligiones.

altera de coelo in terras descendit, amica

pacis, inops cultus, humilis, tamen ore decoro,         95

constantique animo et vultu: comes assidet illi

ingenuus Metus, et Spes usque erecta, futurae

laetitiae praesaga, et semper conscia veri.

lusca sed ex caecis auri est emissa fodinis

altera, celsa, minax, presso insidiosave fastu,         100

expers nativi decoris, fuco sibi formam

concilians, variis vanisque ornata lapillis.

servilis sequitur pavor hanc, incertaque gressus

ebria Spes, audax tamen. alti in vertice montis

splendescit speciosa domus, distinctaque pictis         105

turribus; exterius quamvis venerabilis, intus

horridus spectanti est. stant mille et mille deorum

postibus effigies referentes ora ferarum,

sdaemonaque, et quicquid pavor atque insania finxit.

dimidium haud capiunt centum capitolia, centum         110

vix fando aequabunt tonsores, totve cuculli.

appositam diris altaribus Iphianissam

cernere erit misere flentem, patrisque vocantem

necquicquam auxilium: solus licet imperet, astus

praevalet irati vatis, cadit hostia ventis,         115

quos placat, toto sed vix ita sanguine vatem.

heu quantum sceleris peragis, quantum invehis orbi,

impia relligio? sed et haec levia esse fatemur

ludicraque, improbitas primo quae prodidit aevo,

nostra praeut nova quae fert, atque instructior aetas         120

quodcunque in facinus. natos occidere reges,

iamque uno triplicem pervertere flamine gentem

suave et honorificum est: vae vae tibi, turbida Roma,

dedecus imperii, atque animorum pervaga pestis.

vestibuli ad laevum patet ingens porticus, auro         125

argentoque insignitis suspensa columnis:

turgit imaginibus locus, expressique resurgunt

pontifices triplo diademete, vesteque picta

usque a Bonifacio, duce quo nova Roma triumphat.

sanctorum necnon statuis, stultisque tumescit         130

relliquiis, quales in risum aut vertere possunt

totum te, Heraclite, in fletum aut fundere totum.

hic se delectat, multum hic dea lusca moratur,

hic Erebi rex aggreditur sua dira precantem

Teutonicae fidei, Batavisque, piisque Britannis.         135

Tartareum ut vidit, cupide mox applicat eius

dicto aurem, exponit Stygius de pulvere totam

ordine rem: coeptis tam tetris esse colore

multo opus. ornatam mittat Spem poscit, ut urat

voce Catisbaeum, caedisque incendant amore:         140

stare animo in patriam averso, rerumque novarum

imprimis avido; Grantam illi, aptumque Rucodem

omnibus in rebus sociosque paresque futuros.

Vinterum, Vritumque, et te, nequissime Perci,

ex notis esse, et causae communis amicis.         145

illum tendandum premit, illum poscere fata.

assensum est, Spes festinat meretricia, picta,

cultaque amatori conductum nobile scortum

ut solet. aede sua scelerosum sorte sinistra

invenit oppressum, somni vinoque sepultum         150

Lambethi, formosa tuas prope, Thamisis, undas.

"surge," ait, "heu misere dormis (mi dulcis alumne),

nec te Roma movet per te male prodita, per te,

segnitiemque tuam? quod si haec aliena videntur,

fortunis succurre tuis, averte ruinam         155

luxuries quam festinat, legesque minantur.

aude aliquid saltem quod spem non fallere possit,

scis ubi totius regni est conventus habendus,

idque brevi. subtus congesto dirue gentem

pulvere fulmineo invisam. sic victor abibis,         160

clarus et Ausonios inter numerabere divos."

dixit, et in tenebras levis evanescit opacas

structis insidiis. praecordia concutit horror

dura Catisbaei, surreptaque turbat imago.

multa aegro volvente animo, ut lux reddita terris,         165

convocat unanimes et proditionibus aptos,

quos bene cognovit, Vinterum pectore fidum

improbo, et Vritum. solito sed tardior ipsis

congressis tandem trepidante supervenit aestro

Percio, et "quid," ait, "semper loquimurne, sodales,         170

nil agimus? regem interimi numquid iuvat ipsum?

en vobis hic certa manus." sic excipit illum

ore Catisbaeus blaeso, tamen ad mala prompto:

"iamdudum hoc agimus, Perci, nobis ut agamus

dignum aliquid, factis praeeant sed verba necesse est,         175

cernendis veluti debentur lumina rebus.

perdere tam multa sibi prole superstite regem,

res non digna satis tanta fortissime dextra est,

ad maiora tibi vigeat dum provocat usus.

ingens coeptum animus mi parturit, artis iniquae         180

non nihil argutans. fructum sin respicis, unum est

quod decus antiquum templis, animisque piorum

oppressis requiem certo promittere possit."

quicquid id est, clamant, fidis ne credere cesset

auribus, et paribus per cuncta pericula votis.         185

"quandoquidem vestris sic illud mentibus," inquit,

"perplacitum est, paucis quod multa requirit habete.

ipsum cum populo regem prolemque senatu

tollere consilium est simul atri pulveris ictu."

horrescunt omnes dicto, sanguisque loquentis         190

deseruit vultus, communis pallor honesta

invitis licet, et diuturna silentia mandat.

ac veluti varia cum coepta est cantio voce

condita ad aequales, ex illis forsitan una

discors vox strepitu reliquas abrumpit amaro,         195

aversata omnesque soni feritate quiescunt,

haud aliter siluere audito nomine tantum

pulveris horribili vastantis cuncta tumultu.

post longam dubio sic replicat ore quietem

Vinterus, "non si tellus mihi tota dehiscat,         200

omnis et inferni in memet convertitur horror,

abstineam si Roma vocat. si cogat avitae

aurea libertas fidei, per tela, per ignes

ire iuvat, nec magna metu consulta retracto.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL