Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Campion De Pulverea Coniuratione IntraText CT - Text |
VV. 398 – 563
Faucus in hunc numerum venit, Vritique minorem
adiungunt fratrem, iuratos attamen ambos,
et sacramento suscepta silentia firmant. 400
accingunt operi se, tectos nocte ligones
rutraque transportant taciti per limina caeca,
lignea defossis et sustentacula muris.
pulveris ignivomi flammam strepitumque prementis
momen in horrendum multa vi dolia replent, 405
dein sibi prospiciunt vino dapibusque sepultis.
ingressus nec enim retro est via, ne nota crebri,
concursusque novi suspectos reddat. ad usus
quae faciunt Faucus parat ipse ignotus, et alter
nomine iam longe mutata sorte: minister 410
creditur esse tuus, Perci, simulatque peritus.
impiger at nihilominus his Acheronticus addit
lucifugos clausis comites, qui nocte dieque
nunquam desistant scelerum monuisse novorum,
occulta lue pestiferi, immunesque figurae 415
depositis tandem generosis ensibus armos
expediunt, aptant manibus ruralia tela,
fossorumque alias despecto munere laeti
funguntur, fluit incomptis de crinibus imber.
inter opus vario casus sermone futuros 420
exagitant: princeps, ut si conventibus absit
unde capi possit, vel dux, si perditur ille,
regia seu virgo; procerum quibus (utile si sit)
parcendum; illorumque citi sub fulminis ictum
cui summa imperii tradant. dein extera pensant 425
auxilia: Hispanos nimium tardare, timenda
agmina Gallorum temeraria, Lutheranis
si Batava accedat sociali foedere classis.
talia nequicquam sermone et mente volutant,
spemque metumque interpositi sibi somnia fingunt. 430
interea sanctae tumulos invisit Elizae
Relligio pro more suo coelestis, et expers
terrenae molis, simulatos marmore vultus
et decus antiquum reginae inspectat amatae,
reginae cuius divino pectore sedit 435
insignis pietas olim, virtusque virilis.
artibus ergo domi pacis clarissima facta est,
bellorum et fama celebrata, quod extera late
vis sensit, proprio sed castigata flagello.
imperio terraeque potens, tumidique profundi 440
regnis auxilio sociis fuit, unde triumphis
claruit externis, ipsi mirabilis hosti,
innuba cum foret, et tantis sic una praeesset
foemina sola viris, nusquam ut victoria pugnae
desereret dominos ipsa dominante Britannos. 445
ritus sacrorum revocat veneranda vetustos,
pura mente Deum recolens, et simplice cultu,
per templa explosis nugis, fucoque Latino.
hinc natae insidiae, bella hinc exorta, sed unus
Romanis sanctis nihil advertentibus, illam 450
texit amore suo Deus, eripuitque periclis.
illius umbram obtuta, memorque notabilis aevi
nomen Elizaeum quod in omnia saecula sanxit,
vivida Relligio fundit solemnia verba.
"non equidem, regina, pari tua dulcis imago 455
maiestate refert te, qualem vidimus olim
ingenti pompa populo spectante senatum
cum peteres, seu legatis cum doctior illis
iisdem mox responsa dares constantia linguis.
sed vere effigians magis, ut vivacior omni 460
marmore fama tibi monumenta perennia condet,
qualia custodi servata Britannia debet.
hic tibi pos'ta tamen foeliciter ossa quiescant,
magni quae tumulo genitoris funditus olim
eruere ut sacris fierent ludibria flammis 465
ingens sperabat furor, id nisi fata vetassent."
haec nova dicentem subit indignatio, flexis
propterea genibus, duplicique ad sidera verso
lumine trinum uno numen sic ore precata est.
"despice de coelo, rex o supreme, paterque 470
vere sanctorum, tenebras et viscera terrae
qui pernici acie penetras, motusque animorum,
abstrusos solus cernis, miserere tuorum;
fac torpere malis nervos, consultaque eorum
destrue, nec regem (qui sceptra potitur Elizae 475
magnificeque gerit) te pure animoque colentem
desere, seu ferrum intentat Romana tyrannis,
degeneremve dolum, seu gentem evertere totam
cogitat occulta, non sperataque ruina.
nam magis atque magis numero turba improba crescit 480
iamque aliquid minitatur. at, o tu maxime custos,
sis vigil usque precor, Britonumque tuere salutem,
nec grex ille tui turgens sub nomine nati,
cunctorum exuperans longe malefacta suorum,
pestifer in vitas valeat tumulosve bonorum." 485
haec pia vaticinans lachrimis remoratur abortis.
ecce repentinus demissa in lumina fulgor
claros insinuat radios. caput ergo caducum
paulatim relevans ardentem conspicit alis
sidereis iuvenem, specie qui pulchrior omni 490
emicat humanus quam visus percipit, aut mens.
attonitaeque favens iucunde talia fatur.
"ne tu nunc ultra charum, sanctissima virgo,
perge malis Anglorum animum cruciare timendis.
assiduae valuere preces, pater optimus aurem 495
reclusit, casti vincit constantia voti.
de summo elapsum me conditor orbis Olympo
dat vigilem fatis regni, regisque Britanni."
dixerat, et leviter tenues se fudit in auras.
illa, die veluti sacro pulsa organa templis 500
cum resonant cantante choro, de pectore tollit
ingenti coeleste melos, latera alta sacelli
pressa gemunt, magna monumentaque saxea voce,
omnia donantis dum laudes enthea cantat,
et nullis aequanda sonis opera omnipotentis. 505
"te templis recinam, te celsis montibus," inquit,
"alme pater, media urbe, inter deserta ferarum,
nec loca sunt tam sola quibus non inclita splendent
signa potestatis vestrae, vel pignus amoris."
grataque tum longa serie primo orbis ab ortu 510
admiranda Dei memori de pectore promit.
dum vetera enumerat, crescunt nova facta, nec unquam
dormiscit bonitas summi aeternique parentis.
caeca etenim motu prudentia ducta superno,
vicini quasi praevideat iam fata diei, 515
prorogat indictum nova per consulta senatum.
hinc atrum turbatur opus, mediumque relinquunt
diri fossores, sed mens eadem ipsa nocendi
indefessa manet, praeterlapsisque diebus
in fossas redeunt alacres, muroque minantur. 520
praesagos ignes silici dum cuspide stringunt
vani fatidici, subito magnoque fragore
terrentur, sed res placet explorata, relictam
inveniunt siquidem cameram quae proxima muro est.
illam conducunt, illuc vim sulphuris omnem 525
traiiciunt, miscent cum pulvere ferramenta,
et super impositis lignis, carbonesque multo
aggestisque cadis zithi cellaria fingunt.
exigitur nullis opus observantibus, omnis
tuta loco spes est studiis fatalibus apto. 530
iamque tremendi ictus momentum triste propinquat,
et votis spacium breve tantum immanibus obstat,
cum celebris nova conventus suspensio plures
delati in lunas (monitu illam rege iubente
non sine divino) securos opprimit, et spes 535
illusas veluti suavissima somnia grandi
turbinis abrumpit stridore. huc ergo redacti
consiliis habitis privatos quisque recessus
divisi repetunt: suspectos se fore iunctos
credebant siquidem, et solis opus esse tenebris. 540
sic ubi munita conclusi nave feruntur
ausis terribiles magis ingenioque nocivo
quam tumidi numero pirataeper vada noctu,
oppidulum nulla pensata fraude quietum
oppressuri, Euris adversis saepe repulsi 545
spe praedae toties redeunt, totiesque recedunt
sublatis ventis, metuentes denique lucis
indicium sese subducunt, et procul abdunt,
donec tempestas spoliis matura recurrit,
haud secus horribiles obfirmatique latrones 550
funeribus nostris inhiant, tecteque repressis
prospiciunt flammis, sitiunt praecordia caedem.
Fauci praecipua est celandi primaque cura,
ne personatum prodat mora longa. proinde
ad Belgas missus redit ut committat Oeno 555
pulveris arcanum, et Stanlaeum in crimina iungat,
magnas qui virtutis opes dare transfuga turpi
non metuit sceleri, et dominis sua iura superbis,
sic ut iam facti nil poenituisse iuvabit.
ad mare promissis hos auxiliaribus armis 560
admonet expectent ut prima incendia, turbis
succedantque novis, ipsisque authoribus adsint
mature, facilem dum se victoria praebet.