Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
De Pulverea Coniuratione

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VV. 201 - 402

Papicolas bonitate sua rex concitus aestu

fulmineo, nolensque ardet, dum saeva recenset

prodigia, et tribus intentata pericula regnis

per scelus, atque dolum, et quo nil violentius, ignem.

irae non igitur reprimendae laxat habenas,         205

sopitumque diu vagina diripit ensem,

elata magnum dimittens voce senatum.

"tempus," ait, "veteres nunc est defendere leges,

non reperire novas. vindictam sumite, nostra

iam nihil impediet clementia, victa recessit.         210

quilibet ergo suas sedes petat, undique sparsos

suppliciis multate hostes, dignoque cruore

eluite hance labem, ac terram purgate Britannam."

dixit: prosequiturque abeuntem murmure laeto

tota cohors, lenemque vocat iustumque Iacobum.         215

sed conspirati scelerum discussa suorum

nubila cernentes, et nuda fronte patere

coepta horrenda tremunt, turpes ceu Gorgones unda

cum se tranquilla aspiciunt, pudor et metus urgent.

ac veluti tragico cum turget scena cothurno,         220

Alcidesque furens agitur, fataleque Nessi

induitur donum, fumat vel coena Thyestei,

spectante Althea vel stipes luridus ardet,

instruitur tristi crudelis fabula pompa,

emergunt Cocyto umbrae miseranda malorum         225

omnia ructantes, proceditque unus et alter

belle actus. lachrimis turgessere lumina tandem

spectantum incipiunt extremus ut advenit horror,

dum latera actores rumpunt, tanguntque coronam.

sed mox deficiunt scena sive voce silenti,         230

explosique moram metuunt, latebrasque petiscunt.

sic ubi summa operis, messisque, et palma vocaret

ad praedam coniuratos, et saeva trophaea,

fornice detecto mutescunt. obvia passim

sanguineae Nemesis disclusos terret imago,         235

credunt iam tenebris potius quam viribus ullis

vitas incertas et spes. mediaeque sub umbra

noctis Lambethi coeunt, eventaque volvunt.

conqueritur primo Vritus. "quid doemonis atri

protulit occultum facinus? namque haud Deus," inquit,         240

"sanctorumve aliquis tam pulchros proderet ausus.

occidimus: spes, o socii, iam corruit ingens,

et meriti decus in lacrimas vanescit et umbras.

quem portum petimus? votis contrarius Auster

propositum turbavit iter, coelumque procellis         245

undique crudescit, Syrtes atque aspera saxa

obiectans oculis, Scillasque et mille Charibdes.

armis nulla salus, nec si fuga forte deceret

tam sublime ausos quicquam prodesset. ubique

ignotus speculator adest, quotque ora tot hostes         250

aspicimus. certam promittunt omnia cladem."

"tardius aut citius genitum quidcunque peribit."

Percius exclamat, "liceat mortalibus esse,

nec coepti nos poeniteat, nec sortis iniquae:

quod nequeas mutare feras. non omnibus unum         255

impendet fatum, impendet tamen omnibus unum.

sic iter ingressus coelo fortasse sereno

perpetuam per planitiem sterilemque viator,

non illic hominum apparent, non tecta ferarum,

non virgultum humilem nec dumus proiicit umbram,         260

terra Iovi patet omnis et irascentibus Euris.

ille via laetatur adhuc radiisque benignis,

aetheris at si sit facies mutata repente,

si fulmen tonitrusque fremant, premat imbribus Auster,

quid faciat miser? incoeptum num deserat ergo         265

exanimatus iter? reliquum imperterritus omni

conatu an peraget, feret et quae ferre necessse est?

deficiente dolo, quid in considimus armis?

virtutem exacuant nunc ipsa pericula nostram.

bellum finis erat, quo nondum utamur adempto."         270

Percius arma, fugam laudat Vinterus, et aptam

pollicitus navem dubio praeponit honesto

utile, quod certam possit spondere salutem.

"quo tandem, aut ad quos fugientia tendimus," inquit,

"vela?" Catesbeius. "quos imploremus amicos?         275

anne illos quorum vano molimine causam

perdidimus? temere quorum violavimus aras?

coepta peracta licet grata et speciosa fuissent

nostra, infecta odium parient, spretisque pudorem.

quin aliquod demum factum edimus, imus ad arma,         280

sic non indecores, sic non moriemur inulti."

haec fato furiali omnes "arma, arma" tumultu

ingeminant, tollunt animos virtute coacta,

ceu cum nulla fugae reliqua est via, nulla saluti,

obvertunt cervi canibus se, in cornua surgunt,         285

et sine spe tremulo contra luctamine tendunt.

maxima consilii vis ad nova bella cienda

est data Iesuitis, eadem quos culpa prophanis

miscet, et eiusdem stimulat mens conscia causae.

nocte igitur praemissus eques luctum explicat omnem         290

Garneto, extremo in casu decretaque bella.

ille metu trepidans socios arcessit, acerba

praescripti degustata novitate pericli

exacuens prius, obtusis mora ne quid obesset.

convenere patres, venerabile nomine solo         295

concilium, nam voce metum vultuque fatentur

pertimidi, primis nec adhaerent proxima verba.

tandem Garneti effundit se viribus auctis,

copia solliciti sed et haec quoque plena timoris.

"heu quantis nos foeta malis sors obsidet," inquit,         300

"o socii, ah metuo hinc noster iam funditus ordo

ne cadat, abruptique gemat sub pondere coepti.

usque adeo indignam sapit, et quam quilibet horret

barbariem, licet hoc aliam fortasse peractum

indueret speciem, commutaretque colorem,         305

quodque atrum nunc conspicitur remearet in album.

quis fidei pactae oblitus nostrique suique,

indicium dedit extrema emolitus in hora

infoelix animaque suae, nostraeque saluti?

sed tam dira Deo credo molimina nunquam         310

sat placuisse, aliud prorsum clementia patris

aetherei exposcit, miserorum animusque misertus.

quid memorem extinctae plusquam miranda misellae

reginae effugia? exemplo mihi sufficit unus

interpres verax nimium, nimiumque benigno         315

afflatu adiutus, scriptum qui debile vertit

nostram in pernitiem, frustra quam tendimus illi.

insidias nondum natus contempsit, et ipsis

in cunis magno potuit plus Hercule, binos

quem manibus colubros extinguere Graecia fingit.         320

Iupiter huic fertur pater et patronus, at illi est

verus, et omnipotens, et ad omnia numine praesens."

"res magis eventis cur censes," increpat Hallus,

"quam recta ratione, pater? divina voluntas

quas acies olim instruxit bis fuderat hostis,         325

peiores igitur tibi, contemptaeque videntur?

pulsus et a Turcis rex Gallicus, an minor ergo

causa, ut sorte fuit? num classica digna triumpho

quae capta cecinere Rhode, aut meliora putemus,

obsessos quod iniqua pios victoria sprevit?         330

nobis fas, nostrae non est diffidere causae."

haec disceptari Gerrardus tempore tali

Tesmundusque vetant, sibi nunc opus esse suisque

mox ut succurrant re, consilio, auxilioque.

arma movenda premunt, nec in his mora tuta movendis.         335

Garnetus nondum quassato robore regni,

rege vigente, in vindictam populoque furente,

difficile esse armis contra contendere suadet.

Hallus huic haeret parti, nec convenit illis

inter se, variat dubias sententia mentes.         340

ex improviso attonitis sese obiicit umbra

Ignati, tristi aspectu, saevumque minanti;

olim qualis erat, cum publica castra sequendo

fessus militiae valedixit, et ordinis author

esse novi voluit, metuit nec nomen abuti         345

audito quo terra tremit, quo sternitur Orcus.

hisque ferus pavidos incessit vocibus ultro.

"unde animis tantus labor? eccum Ignatius adsum

Loyola, patronumque ducemque agnoscite vestrum.

ah pudet, o socii, vel vos Phlegetonte vomenti         350

terrores flecti, nostrum pallere nefas sit.

vos pedibus regum par est capita aurea vestris

calcare, atque omnes rerum contemnere casus,

adversis etiam pandentes vela procellis.

magno equidem incaepto laudem meruisse fatebor         355

ingentem utcumque est voto fraudata voluntas:

quod lepide modo cessisset, fataleque pulvis

fecerat officium, sparsusque senatus in auras

fulmine Romano totus cum rege perisset,

o quantum decus hinc? qualis mihi fama meisque         360

iure affulsisset? magnum ut terroribus orbem

noster adimplesset cunctis mirabilis ordo!

Gloria sed nobis se invidit tanta, suosque

nectare quos aluit Spes felle fefellit alumnos.

utraque nunc igitur valeat dea, spes nova vestris         365

mentibus accedat, nova gloria laeta sequetur.

arma animis versate, nec his dolus exulet armis:

principio passim rumores spargite vanos,

Papicolasque metu caedis terrete futurae;

impendere illis communem fingite cladem,         370

occulte peragi rem, maturamque minari

vim subitam, nisi vi contra maturius itur.

vocibus interea vosmet spaciosius ipsis

currite circumquaque, recurrite, et undique notos

sollicitate viros, miserisque implete querelis         375

foemineum genus, immensi loca cuncta onerate

suspicione mali, nihil ut sit tutius armis.

ipse ego Tartareosque Metus Furiasque ciebo

diras, atque imis quicquid saevi abditur umbris."

vix ea fatus erat, subtus cum terra dehiscens         380

pandit Avernales flammis crepitantibus undas,

misceturque suis Ignatius, omnia turbans

adventu primo. Dirarum nomina rauca

voce tonat, trepidosque Metus vocat, excitat omnes

impiger e caveis Furias, ignobilis addens         385

horribilem vulgi numero sine et ordine turbam.

sic aciem instructam superas agit acer in auras,

ignitum quatiens dextra intentansque flagellum,

Tartareo spectante, suo nec poenitet ipsum

cedere iam de iure pari, unum pectus utrisque est.         390

visa sed haec oculis spectantum excussa repente

restituere solum, divulsaque Tartara claudunt.

terruit, ac merito, patres mirabile spectrum,

et consternatis si non Ignatius illas

firmasset, rigido mentes horrore fugasset.         395

omnia sed tumidis animis despecta minori

iam facie apparent: Alcides maximus illis

Antaeum attollens Pigmaeus cum grue certans

vix foret, aut gestans lactentem simia pupum.

flumine sic atro turgent, ita sceptra sacrata         400

et regum elati prae se diademata temnunt,

heroes nunc orbe novi, ac domini dominantum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL