Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Campion De Pulverea Coniuratione IntraText CT - Text |
AD AUGUSTISSIMUM, SERENISSIMUMQUE IACOBUM MAGNAE BRITANNIAE REGEM ETC.
querna corona Iovi datur olim, laurea Phoebo,
myrtea dulce caput Cypridis umbra tegit;
spicea sed Cererem cingunt, hederacea Bacchum
serta, decus veteres, sic tribuere deis
pro meritis cuicunque suum; nec debita facto 5
siqua erat, authori gratia parca fuit.
coelestes pius hinc mortalibus error honores
indulsit, memor et numina fecit amor.
humano generi gratis neque profuit ullus
orbe novo, Graiis si sit habenda fides. 10
quales ergo tibi, rex maxime, solvet honores
gens Britonum, quasi nunc orbe renata suo?
quam tua restituit prudentia coelitus orta,
servavitque dolo cum ruitura foret.
pars ego tam magni populi levis, hoc tibi struxi 15
laudis opus, cecinit quod pia musa mihi;
ultima quod maneat precor usque in secla superstes,
hostibus officium triste, salubre tibi.