Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Campion De Pulverea Coniuratione IntraText CT - Text |
EPIGRAMMA 3
Anglus nomine Iesuita mire
gaudet multiplici, novem, decemve
usurpat varie, et subinde plura,
sed ficta omnia, nam suum tacere
verum falsiloquus cavet perite. 5
nunc istam mihi gratiam mereri
fas sit, nominaque nidere aptiora
illi quot lubet, esse vel paterno
quae plus propria nemo denegabit.
desertor patriae, pudor parentum, 10
exul, transfuga, proditor spuendus,
stultorum dominus, superbientum
servus, Romulae rei veredus,
Hispanus iocus atque sycophanta,
sermonis dubii pater, piusque 15
mendax, tum generi haud nimis pudicus
suasor foemineo, cruentus, audax,
bellorum institor, atque regicida.
illi haec nomina si sciam placere,
mox plura adiiciam, nec est verendum 20
ne non copia suppetat novorum.