Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Campion De Pulverea Coniuratione IntraText CT - Text |
VV. 1 - 204
patroni magnum cano, mirum opus omnipotentis,
dulce, salutiferum, quantum non praestitit olim
cum fidit exulibus mare pronosque obruit hostes;
quantum non Solymae infestas cum dispulit uno
ingentes acies ictu super astra triumphans. 5
hoc solo minus esse iuvat, cui maxima cedunt;
scilicet unigenae charo cum sanguine fuso,
et victa sibi morte Deus revocaverat orbem.
tu tua celsa mihi, ter maxime, facta canenti
adde animum, mentique aciem; de pectore curas 10
pelle graves, oculisque obiectas discute nubes.
inferni reserem intrepidus scelera alta tyranni
in terram immeritam, atque tuam: nova dira nefanda,
horrida divini sub cultus nomine coepta.
o miseram, o nullam prope, magna Britannia, gentem 15
ni respexisset pater optimus, atque ruenti
divinum auxilium nullo metuente tulisset.
illius aeterno celebremus carmine munus,
omnis posteritas memori quod mente revolvat.
humani generis vetus et non flexilis hostis, 20
umbrarum dominus, summi semperque colendi
numinis invisor, iucundae lucis et osor,
versutus, vanus, nulli non fomes et author
dissidio (multum fletae post funus Elizae
pacifico tandem sceptro cedente monarchae 25
iure suo) ut primum firmatas undique vidit
res Britonum dubias, oleaque per omnia pacem
ire coronatam, templis accrescere sacros
cultus, laetitiam silvis resonare decusque,
multiplici pompa replere palatia et urbes; 30
nil prodesse dolos, sancto se sternere regi
nequidquam insidias; ultro iam ponere suetas
Hesperios iras, sociasque extendere dextras;
nunc et Hybernorum requiescere conscia tela,
nullum adeo superesse locum crepitantibus armis, 35
seu tacitae fraudi; sensit mox Tartareus vim
coelestem, nec enim sine numine talia fiunt,
impius ergo tremit, simul et fremit ore canino
diras eructans, et coelum voce lacessit.
"nec mihi fas," ait, "o superi, nec denique cordi est 40
aurea stelliferi tolli ad laquearia coeli
lucentesque domos, vobis sublimia habete.
imperium terrestre, et nigri iura profundi
nolite invidisse mihi, nec numina vestra
immiscete meis rebus, lucemve tenebris. 45
nonne odium regina meum matura sepulchro
condidit illaesum corpus, celebrata trophaeis
magnificae pacis populo post fata relictae
multum dilecto, multo dilectior ipsa?
quidque mihi toties mors exoptata deinde 50
profuerit defunctae hostis? novus ecce superstes
imminet huic capiti infestus magis, atque tremendus,
quo magis instructus mentem est coelestibus armis.
vestrum opus, o superi, vestrum est hoc omne, nec intra
tanta cadunt animi humani miracula vires. 55
heu quantas frustra fabricas admovimus? haerent,
semper et haerebunt vestro sub tegmine tuti
numen qui norunt misere lenire precando.
divorum ergo mihi merito est invisa potestas,
lux odio et coelum est, et pulchri quicquid uterque 60
sustinet axe polus." verbis nec supplicat ultra
impurus daemon, celeri ferit astra boatu,
ingentesque globos tenebrarum montibus aequos
aerata iaculare manu, tegere aethera nube,
et quantum ex ira potuit confundere mundum. 65
formas mille subit monstrosas, mille Chimaeras
insano simulat vultu, nunc tortilis anguis
reptat, nunc sursum volitat draco, mox fremit ursus,
Tartara mox lupus impensis ululatibus urget,
taurus et horrendum mugit modo cornua vibrans, 70
trux modo frendet aper. species tunc undique miscet
immanes. quicquid truculenti est arte nefanda
ut sibi concivit pallentes territat umbras,
sed fesso immodicus simul aestus corde quievit.
ecce cucullatus reliquis audentior ipsum 75
alloquitur daemon: "ne te, supreme patrone,
Romanae causae plus aequo cura ruentis
tangat. quid populo si res modo tota patescit
Lutheri invidia? mitra nil notius? esto;
paucorum manibus patrari magna solebant, 80
et nisi mens laeva est, etiam nunc maxima possunt.
se Britones tutos maris intra moenia iactant,
et procul irrident Romana tonitrua, fulmen
attamen invita cogentur voce fateri.
sunt, pater, addictae summis conventibus aedes 85
antiquae, quas rex proceresque subire statuto
assensere die, et melioris portio plebis,
has simul impletae sunt uno dirue flatu.
sulphureus tibi pulvis adest, ignisque sepultus:
inventum hoc nostrum est, talesque creatur in usus." 90
consilium inferno placet, authorisque coronat
cupresso rasum caput, omine laetus uterque est.
compertum esse duas iamdudum est relligiones.
altera de coelo in terras descendit, amica
pacis, inops cultus, humilis, tamen ore decoro, 95
constantique animo et vultu: comes assidet illi
ingenuus Metus, et Spes usque erecta, futurae
laetitiae praesaga, et semper conscia veri.
lusca sed ex caecis auri est emissa fodinis
altera, celsa, minax, presso insidiosave fastu, 100
expers nativi decoris, fuco sibi formam
concilians, variis vanisque ornata lapillis.
servilis sequitur pavor hanc, incertaque gressus
ebria Spes, audax tamen. alti in vertice montis
splendescit speciosa domus, distinctaque pictis 105
turribus; exterius quamvis venerabilis, intus
horridus spectanti est. stant mille et mille deorum
postibus effigies referentes ora ferarum,
sdaemonaque, et quicquid pavor atque insania finxit.
dimidium haud capiunt centum capitolia, centum 110
vix fando aequabunt tonsores, totve cuculli.
appositam diris altaribus Iphianissam
cernere erit misere flentem, patrisque vocantem
necquicquam auxilium: solus licet imperet, astus
praevalet irati vatis, cadit hostia ventis, 115
quos placat, toto sed vix ita sanguine vatem.
heu quantum sceleris peragis, quantum invehis orbi,
impia relligio? sed et haec levia esse fatemur
ludicraque, improbitas primo quae prodidit aevo,
nostra praeut nova quae fert, atque instructior aetas 120
quodcunque in facinus. natos occidere reges,
iamque uno triplicem pervertere flamine gentem
suave et honorificum est: vae vae tibi, turbida Roma,
dedecus imperii, atque animorum pervaga pestis.
vestibuli ad laevum patet ingens porticus, auro 125
argentoque insignitis suspensa columnis:
turgit imaginibus locus, expressique resurgunt
pontifices triplo diademete, vesteque picta
usque a Bonifacio, duce quo nova Roma triumphat.
sanctorum necnon statuis, stultisque tumescit 130
relliquiis, quales in risum aut vertere possunt
totum te, Heraclite, in fletum aut fundere totum.
hic se delectat, multum hic dea lusca moratur,
hic Erebi rex aggreditur sua dira precantem
Teutonicae fidei, Batavisque, piisque Britannis. 135
Tartareum ut vidit, cupide mox applicat eius
dicto aurem, exponit Stygius de pulvere totam
ordine rem: coeptis tam tetris esse colore
multo opus. ornatam mittat Spem poscit, ut urat
voce Catisbaeum, caedisque incendant amore: 140
stare animo in patriam averso, rerumque novarum
imprimis avido; Grantam illi, aptumque Rucodem
omnibus in rebus sociosque paresque futuros.
Vinterum, Vritumque, et te, nequissime Perci,
ex notis esse, et causae communis amicis. 145
illum tendandum premit, illum poscere fata.
assensum est, Spes festinat meretricia, picta,
cultaque amatori conductum nobile scortum
ut solet. aede sua scelerosum sorte sinistra
invenit oppressum, somni vinoque sepultum 150
Lambethi, formosa tuas prope, Thamisis, undas.
"surge," ait, "heu misere dormis (mi dulcis alumne),
nec te Roma movet per te male prodita, per te,
segnitiemque tuam? quod si haec aliena videntur,
fortunis succurre tuis, averte ruinam 155
luxuries quam festinat, legesque minantur.
aude aliquid saltem quod spem non fallere possit,
scis ubi totius regni est conventus habendus,
idque brevi. subtus congesto dirue gentem
pulvere fulmineo invisam. sic victor abibis, 160
clarus et Ausonios inter numerabere divos."
dixit, et in tenebras levis evanescit opacas
structis insidiis. praecordia concutit horror
dura Catisbaei, surreptaque turbat imago.
multa aegro volvente animo, ut lux reddita terris, 165
convocat unanimes et proditionibus aptos,
quos bene cognovit, Vinterum pectore fidum
improbo, et Vritum. solito sed tardior ipsis
congressis tandem trepidante supervenit aestro
Percio, et "quid," ait, "semper loquimurne, sodales, 170
nil agimus? regem interimi numquid iuvat ipsum?
en vobis hic certa manus." sic excipit illum
ore Catisbaeus blaeso, tamen ad mala prompto:
"iamdudum hoc agimus, Perci, nobis ut agamus
dignum aliquid, factis praeeant sed verba necesse est, 175
cernendis veluti debentur lumina rebus.
perdere tam multa sibi prole superstite regem,
res non digna satis tanta fortissime dextra est,
ad maiora tibi vigeat dum provocat usus.
ingens coeptum animus mi parturit, artis iniquae 180
non nihil argutans. fructum sin respicis, unum est
quod decus antiquum templis, animisque piorum
oppressis requiem certo promittere possit."
quicquid id est, clamant, fidis ne credere cesset
auribus, et paribus per cuncta pericula votis. 185
"quandoquidem vestris sic illud mentibus," inquit,
"perplacitum est, paucis quod multa requirit habete.
ipsum cum populo regem prolemque senatu
tollere consilium est simul atri pulveris ictu."
horrescunt omnes dicto, sanguisque loquentis 190
deseruit vultus, communis pallor honesta
invitis licet, et diuturna silentia mandat.
ac veluti varia cum coepta est cantio voce
condita ad aequales, ex illis forsitan una
discors vox strepitu reliquas abrumpit amaro, 195
aversata omnesque soni feritate quiescunt,
haud aliter siluere audito nomine tantum
pulveris horribili vastantis cuncta tumultu.
post longam dubio sic replicat ore quietem
Vinterus, "non si tellus mihi tota dehiscat, 200
omnis et inferni in memet convertitur horror,
abstineam si Roma vocat. si cogat avitae
aurea libertas fidei, per tela, per ignes
ire iuvat, nec magna metu consulta retracto.