Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Campion De Pulverea Coniuratione IntraText CT - Text |
VV. 205 – 397
sed via difficilis, dumetisque obsita terret, 205
atque bonae male re cedente calumnia causae.
praeterea nostrum pereunti candida turbae
pars conserta cadet non contemnenda, centis
ne nimis invidiosa etiam victoria fiat."
increpat hunc primo divellens ultima verba 210
Percius, "o nimium," exclamat, "nimiumque beati,
relligioni tot secum mala, tot morientes
queis auferre datur discrimina, totque ruinas.
quam lubet explere hunc numerum, factoque vovere
tam pulchro hanc animam. tota cum stirpe parentes 215
sic misti intereant potius, vindicta profanis
quam non contingat tam digna et nobilis, usu
iustitiaque omnes superans quibus imbuit aures
fama meas. nam quid magis aequum, sydera testor,
nos iisdem quam caede locis ulciscier hostes, 220
in vitas quibus et fortunas fulmina nostras
mittere pro libito, nullo cohibente, solebant
vi decretorum sub avarae nubibis artis?"
his liquido acclamat dictis Vritus, et effert
laudibus authorem, technamque stupescere gestit 225
sulphurei cineris: nil certius omnia turbis
momento immiscere, novis seu motibus ansam
posse dare, aut veterem fidei languentis honorem
spem restaurandi fessis renovare Britannis.
impia sic portenta animo pietatis obumbrant. 230
"pergite quo properatis," ait Vinterus. "iniquum
aequum, si vobis id visum est, haud moror, ibo
quos nos cunque trahunt communia fata. recedat
pectore nunc omnis pietas in memet, et omnes:
dispereat quisquis facti successibus obstat. 235
at sapiens leni primum medicamini Cous
tentandos morbos docet: id si iuverit, ultra
nil opus est; quod si facilis medicina fefellit,
maiori pugnat, ferro in mala tanta vel igne.
si placet hunc imitemur, et advenientis Iberi 240
oremus legati operam, si flectere possit
duri in nos animum regis quos abdicat, ut ius
in patria commune velit concedere terra,
ac libertatem sacrorum, o Roma, tuorum.
Belgarum remoratur adhuc Hispanus in oris 245
quo propero, fidum mox conventurus Oenum,
charum principibus, nostris et rebus amicum.
tentandi dubiam, si quid promittere possit,
legati Hesperii mea sit provincia mentem:
quae mihi pro votis si non successerit, ultra 250
progrediamur, et extremos redeamus ad ignes."
"recte Vinterus sapit, et bene consulit," infit
Percius, "at vereor nimium ne frigida spes sit,
proposito insistat tamen, haec sententia nostra est."
ista Catisbaeus nil contra, sedulus urget 255
ut peragat Vinterus iter: tum si quid Oenus
possit id imprimis videat, post illa secutum
castra diu Austriaco popularem sub duce Faucum
conveniat, profugumque ad littora nota reducat.
caetera si nil proficiunt, et ad ultima ventum est, 260
non fidendum operi gnarus ni accesserit artis
quae praeeat fossis, et caecos dirigat ignes.
"aedes curet," ait, "prope fundamenta senatus
Percius, ut quocunque vacent pretio, ipse satelles
regius haud aegre proprios suadebit in usus 265
cedere, sat numero cum sint, aulaeque propinquae.
pulvis at his nostris ampla ut sit mole paratus
id mecum Vritus percaute munus obibit,
unde scaphis tuto transferri singula possint."
convenit ut subeant partita negotia, natae 270
sed ius suspitioni aliquod ne forte relinquant,
commissi arcani dant iuramenta tacendi
mutua, et uberius quo res nova credita crescat,
his sacrum coenale superstitione tumentes
adnectunt, et opem vanis conatibus orant. 275
proh pudor, et coelum spectant, ipsumque bonorum
fontem, aversoremque mali, quo vindice solo
plectitur omne nefas, demens audacia partem
tam foedi in sceleris vocat, appellantque Iehovam
non nunc ut testem, funestis sed caput ausis. 280
his ita compositis, nigri dominator Averni
de grege daemonico spatiosis eligit alis
umbram, qua non est pernicior altera, sed nec
doctior humanos volitando fallere visus.
imperat huic dorso Vinterum ut tollat opaco 285
quoque tendit iter, propereque per aethera vectet.
nec mora, sublati superant haud segnius Euris
substratum mare, et optato potiuntur Oeno.
crescenti interea conducit Percius aedes
addictas sceleri, quod, ut omnis scrupulus absit, 290
ore Catisbaeus sacro studet esse probatum.
ordo sacerdotum novus est qui nomen Iesus
privatim usurpant, erat his Ignatius author,
unde Ignatistae dicti melioribus annis,
at nunc Ignistae, merito quod nomen ab igne 295
pulvereo traxere sibi. Tagus aureus hydram
edidit hanc, facie pulchram satis, atque decoram
intuitu primo, verum si lumina cautus
acrius infigas, nil turpius horridiusve
infamis Lernae tulit unquam foeta veneni 300
faex vel Avernales, Graiis fingentibus, undae.
In visceribus technas haec monstra, incendia, caedes,
cultra, venena, tumultus, et non iusta recondunt
bella. nec hos regio serpentes una coercet,
omnes quin circumvolitent pernicibus alis 305
caecam in perniciem, non speratamque ruinam.
pax milvis, Iovis alitibus nam retia tendunt;
nec timidae cervae, sed dente ac ungue leoni
spreto nativis nunc insidiantur in antris.
sancta cohors Stygio longe gratissima regi 310
digna bonis docet esse viris mendacia, menti
verbaque iurantem contraria cudere linguam.
heu qualis probitas, heu quam nova, quamque stupenda!
patribus haud dubie nostris incognita, simplex
aetas illa fuit prior, indulgentior orbem 315
iam pater aethereus maiori lumine lustrat.
tristis in hanc pestem stabilitur pyramis olim
Gallica, quae simul est sublata, Henrice, peristi,
bellorum nec te clarissima fama tuorum,
non armata satellitii vis, iamque propinquae 320
viribus inconcussae acies potuere tueri
unius a vili dextra, ferroque cruento.
non ita mille dolis licet insidiisque petita
concidit aeterni cura ingens patris Elizae.
illa fide nunquam defecit, sed cita nantes 325
visit Iberorum turres, ac denique vicit
freta piis precibus, coelique potentibus armis.
festinata proin sua classis ne cadat, illi
aethera pugnabant, fretaque, aligeraeque phalanges.
iamque Ignistarum, solis Garnetus at Anglis, 330
praeses agendorum ius clam determinat, ipsi
quaqua affluxuris citra mare (Belgia sacrae
Cresselli obsequitur, Baldini Hispania voci).
quanto annis gravior, tanto iste tenebrio doctas
promptior in fraudes, arcana ac publica novit, 335
et personata didicit pietate iuventam
ludere, dementesque animas anuumque senumque.
rure habitat vacuo, procul urbe, senique ministrat
pulchra domo plena et generosae foemina stirpis,
nec desunt homini timidae solatia vitae. 340
tecta Catisbaeus petit haec, quibus haud alienus
excipitur, multumque patri praefatus honorem
consilio arcano privatam supplicat aurem.
huic facile auriculas vulpes concedit utrasque,
testibus et procul amotis compellat amanter: 345
"fare, age, mi fili, secure quicquid acerbi
ambiguive animo nunc fluctuat, en tibi fido
pectore consilium do, solamenque paternum."
ille pius statim trepide rogat, anne liceret
sic punire malos, cadat ut bonus unus et alter, 350
quos fatum immeritos scelerato sparsit acervo.
"quid in hoc," praesul ait, "si publica commoda poscunt
et licet, et iubeo. datur urbs obsessa, moretur
excidiumne manu nostra positum atque paratum,
si duo nostrorum, tresve, intra moenia soli 355
permaneant? quos hostili subducere cladi
cum non concessum est, pereant fas. utile multis
quod sit ut impediat tenuis iactura pusillum
ridiculumque foret, privatis publica praesint."
hoc sibi concesso, quo nil optatius, audax 360
iam scelus omne Catisbaeus concredere sanctis
auribus haud dubitat, neuter tamen ore rubescit.
qualis (pro pietas) vita est haec, quamque pudenda
relligiosorum, qui coelum et Tartara miscent?
si sibi conducit facinus iustum est, licet ipsum 365
horreret Siculus genio cogente tyrannus.
perdere sed patriam properanti solvere fraena,
pro qua nemo mori metuit bonus atque fidelis,
quin magis admotis suspensum impellere flammis,
consiliisque iuvare, hoc sancti, praesidis hoc est? 370
insidiatori porro sociisque fit author
fingendi varios sensus, ut tuta loquantur,
atque reservata totum confundere parte
praecipit arte nova: veniam dat talibus, etsi
summa salus animae premitur pretiumque futurae 375
aeternae vitae. his arreptis proditor armis
et confirmata iam peior mente recedit.
fama sub haec Britonum, Fauco comitante, susurrat
applicuisse oris Vinterum. protinus omnes
anguineo retinet quos coniuratio nexu 380
accelerant, et laudato cum milite laetum
excipiunt socium sceleris, fatique latentis.
ille fidelem animum studiumque extollit Oeni,
nullam in legato spem, paci se dare totos
Hesperios, rebusque suis: extrema necesse 385
esse vel invitis tentanda, moram esse timendam
magnis consiliis, inimicaque frigora flammis.
ergo Catisbaeus, "non me praesaga fefellit
mens," ait. "externis plus aequo credimus, illud
quod prope, quod nostrum est frigescit. ducimur umbris 390
non minus exangues, sed iam novus excitet ardor
languentes, pensetque moras. res clarius ipsa
nunc loquitur, summi postquam sententia patris
hanc pia Garneti iustam pronunciat. eccum
me testem, orac'lum quo consultore receptum est." 395
tanto laeti omnes authore impensius ardent
in facinus, coepti maior fiducia surgit.