Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
De Pulverea Coniuratione

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VV. 398 – 563

Faucus in hunc numerum venit, Vritique minorem

adiungunt fratrem, iuratos attamen ambos,

et sacramento suscepta silentia firmant.         400

accingunt operi se, tectos nocte ligones

rutraque transportant taciti per limina caeca,

lignea defossis et sustentacula muris.

pulveris ignivomi flammam strepitumque prementis

momen in horrendum multa vi dolia replent,         405

dein sibi prospiciunt vino dapibusque sepultis.

ingressus nec enim retro est via, ne nota crebri,

concursusque novi suspectos reddat. ad usus

quae faciunt Faucus parat ipse ignotus, et alter

nomine iam longe mutata sorte: minister         410

creditur esse tuus, Perci, simulatque peritus.

impiger at nihilominus his Acheronticus addit

lucifugos clausis comites, qui nocte dieque

nunquam desistant scelerum monuisse novorum,

occulta lue pestiferi, immunesque figurae         415

depositis tandem generosis ensibus armos

expediunt, aptant manibus ruralia tela,

fossorumque alias despecto munere laeti

funguntur, fluit incomptis de crinibus imber.

inter opus vario casus sermone futuros         420

exagitant: princeps, ut si conventibus absit

unde capi possit, vel dux, si perditur ille,

regia seu virgo; procerum quibus (utile si sit)

parcendum; illorumque citi sub fulminis ictum

cui summa imperii tradant. dein extera pensant         425

auxilia: Hispanos nimium tardare, timenda

agmina Gallorum temeraria, Lutheranis

si Batava accedat sociali foedere classis.

talia nequicquam sermone et mente volutant,

spemque metumque interpositi sibi somnia fingunt.         430

interea sanctae tumulos invisit Elizae

Relligio pro more suo coelestis, et expers

terrenae molis, simulatos marmore vultus

et decus antiquum reginae inspectat amatae,

reginae cuius divino pectore sedit         435

insignis pietas olim, virtusque virilis.

artibus ergo domi pacis clarissima facta est,

bellorum et fama celebrata, quod extera late

vis sensit, proprio sed castigata flagello.

imperio terraeque potens, tumidique profundi        440

regnis auxilio sociis fuit, unde triumphis

claruit externis, ipsi mirabilis hosti,

innuba cum foret, et tantis sic una praeesset

foemina sola viris, nusquam ut victoria pugnae

desereret dominos ipsa dominante Britannos.         445

ritus sacrorum revocat veneranda vetustos,

pura mente Deum recolens, et simplice cultu,

per templa explosis nugis, fucoque Latino.

hinc natae insidiae, bella hinc exorta, sed unus

Romanis sanctis nihil advertentibus, illam         450

texit amore suo Deus, eripuitque periclis.

illius umbram obtuta, memorque notabilis aevi

nomen Elizaeum quod in omnia saecula sanxit,

vivida Relligio fundit solemnia verba.

"non equidem, regina, pari tua dulcis imago         455

maiestate refert te, qualem vidimus olim

ingenti pompa populo spectante senatum

cum peteres, seu legatis cum doctior illis

iisdem mox responsa dares constantia linguis.

sed vere effigians magis, ut vivacior omni         460

marmore fama tibi monumenta perennia condet,

qualia custodi servata Britannia debet.

hic tibi pos'ta tamen foeliciter ossa quiescant,

magni quae tumulo genitoris funditus olim

eruere ut sacris fierent ludibria flammis         465

ingens sperabat furor, id nisi fata vetassent."

haec nova dicentem subit indignatio, flexis

propterea genibus, duplicique ad sidera verso

lumine trinum uno numen sic ore precata est.

"despice de coelo, rex o supreme, paterque         470

vere sanctorum, tenebras et viscera terrae

qui pernici acie penetras, motusque animorum,

abstrusos solus cernis, miserere tuorum;

fac torpere malis nervos, consultaque eorum

destrue, nec regem (qui sceptra potitur Elizae         475

magnificeque gerit) te pure animoque colentem

desere, seu ferrum intentat Romana tyrannis,

degeneremve dolum, seu gentem evertere totam

cogitat occulta, non sperataque ruina.

nam magis atque magis numero turba improba crescit         480

iamque aliquid minitatur. at, o tu maxime custos,

sis vigil usque precor, Britonumque tuere salutem,

nec grex ille tui turgens sub nomine nati,

cunctorum exuperans longe malefacta suorum,

pestifer in vitas valeat tumulosve bonorum."         485

haec pia vaticinans lachrimis remoratur abortis.

ecce repentinus demissa in lumina fulgor

claros insinuat radios. caput ergo caducum

paulatim relevans ardentem conspicit alis

sidereis iuvenem, specie qui pulchrior omni         490

emicat humanus quam visus percipit, aut mens.

attonitaeque favens iucunde talia fatur.

"ne tu nunc ultra charum, sanctissima virgo,

perge malis Anglorum animum cruciare timendis.

assiduae valuere preces, pater optimus aurem         495

reclusit, casti vincit constantia voti.

de summo elapsum me conditor orbis Olympo

dat vigilem fatis regni, regisque Britanni."

dixerat, et leviter tenues se fudit in auras.

illa, die veluti sacro pulsa organa templis         500

cum resonant cantante choro, de pectore tollit

ingenti coeleste melos, latera alta sacelli

pressa gemunt, magna monumentaque saxea voce,

omnia donantis dum laudes enthea cantat,

et nullis aequanda sonis opera omnipotentis.         505

"te templis recinam, te celsis montibus," inquit,

"alme pater, media urbe, inter deserta ferarum,

nec loca sunt tam sola quibus non inclita splendent

signa potestatis vestrae, vel pignus amoris."

grataque tum longa serie primo orbis ab ortu         510

admiranda Dei memori de pectore promit.

dum vetera enumerat, crescunt nova facta, nec unquam

dormiscit bonitas summi aeternique parentis.

caeca etenim motu prudentia ducta superno,

vicini quasi praevideat iam fata diei,         515

prorogat indictum nova per consulta senatum.

hinc atrum turbatur opus, mediumque relinquunt

diri fossores, sed mens eadem ipsa nocendi

indefessa manet, praeterlapsisque diebus

in fossas redeunt alacres, muroque minantur.         520

praesagos ignes silici dum cuspide stringunt

vani fatidici, subito magnoque fragore

terrentur, sed res placet explorata, relictam

inveniunt siquidem cameram quae proxima muro est.

illam conducunt, illuc vim sulphuris omnem         525

traiiciunt, miscent cum pulvere ferramenta,

et super impositis lignis, carbonesque multo

aggestisque cadis zithi cellaria fingunt.

exigitur nullis opus observantibus, omnis

tuta loco spes est studiis fatalibus apto.         530

iamque tremendi ictus momentum triste propinquat,

et votis spacium breve tantum immanibus obstat,

cum celebris nova conventus suspensio plures

delati in lunas (monitu illam rege iubente

non sine divino) securos opprimit, et spes         535

illusas veluti suavissima somnia grandi

turbinis abrumpit stridore. huc ergo redacti

consiliis habitis privatos quisque recessus

divisi repetunt: suspectos se fore iunctos

credebant siquidem, et solis opus esse tenebris.         540

sic ubi munita conclusi nave feruntur

ausis terribiles magis ingenioque nocivo

quam tumidi numero pirataeper vada noctu,

oppidulum nulla pensata fraude quietum

oppressuri, Euris adversis saepe repulsi         545

spe praedae toties redeunt, totiesque recedunt

sublatis ventis, metuentes denique lucis

indicium sese subducunt, et procul abdunt,

donec tempestas spoliis matura recurrit,

haud secus horribiles obfirmatique latrones         550

funeribus nostris inhiant, tecteque repressis

prospiciunt flammis, sitiunt praecordia caedem.

Fauci praecipua est celandi primaque cura,

ne personatum prodat mora longa. proinde

ad Belgas missus redit ut committat Oeno         555

pulveris arcanum, et Stanlaeum in crimina iungat,

magnas qui virtutis opes dare transfuga turpi

non metuit sceleri, et dominis sua iura superbis,

sic ut iam facti nil poenituisse iuvabit.

ad mare promissis hos auxiliaribus armis         560

admonet expectent ut prima incendia, turbis

succedantque novis, ipsisque authoribus adsint

mature, facilem dum se victoria praebet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL