Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
De Pulverea Coniuratione

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VV. 564 – 670

Garneti pariter Baldino cognita signo

scripta dat, ambo patres cum sint, et munere fratres.         565

iamque pari in rabiem Romanam pectore surgunt,

in scelus et caedem immensam, Albionumque ruinam.

nuntius ex Anglis itidem praemittitur oris

summo pontifici, sancti qui perferat huius

famam operis, decoris pleni, meritique beati.         570

praefixoque die Ausoniae pietatis alumni

quotquot erant, terra late licet, aequore et amplo

partiti, prece communi iunctisque querelis

numina sollicitant sua. libertatis avitae

ex his festinum reditum conatibus orant,         575

ignotis tamen et lachrymarum gurgite. sparsim

vota immunda lavant, sed quae non eluet imus

Oceanus fluviis adiutus et imbribus altis.

fama duos perhibet latos multumque profundos

esse lacus, lachrymis miserorum utrosque dicatos.         580

puris conspiciendus aquis stat limphidus unus,

floribus ad ripas toto vernantibus anno,

et (si fas uti) generosis viribus herbis.

sidereus vigil hinc abigit mergosque, strigesque,

omnigenasque feras. namque huc lachrymata piorum         585

flumina lecta ferunt superi, aligerique ministri,

et caste servant chari monumenta doloris.

gurgite coenosus sed cernitur alter opaco,

serpentum genitor, tollens animalcula visu

horrida, mortiferis variisque referta venenis.         590

at foris exudat monachorum aconita cucullos,

solanumque furens, risu et quod sternit amaro

Sardiniae laethum, Colchorum dulceque virus.

infestas lachrymas simul exprimit improba turba

huc raptas cogunt liventis Alastoris umbrae,         595

conduntque ut testes olim maeroris iniqui.

atque ibidem nova nunc Stygius fleta aequora visens

tantis optantum studiis horrenda triumphat.

sacrifici interea rem maturare laborant,

et coniurati rata nunc ad foedera plures         600

alliciunt: Vinterum annis opibusque priorem

fratre infoelici, Grantam, unanimumque Rucodem,

Tressainumque agris et avita gente superbum,

et clarum Digbaeum equitem, Caiumque, Batumque,

quem modo Tesmundus nutantem, animoque cruentum         605

horrentem facinus firmaverat. hos aliosque

illaqueant, et equos belloque occulta futuro

arma parant, loca disponunt et tempora rebus.

omnia festinant, nam laetus et integer illis

gaudet adhuc properare dies, optatus et instat.         610

externas quoque spes rediens confirmat abunde

Faucus, et incendit mercata laude furentes.

iamque catervatim sopitam suscitat urbem

rhedarumque equitumque fragor, toto undique regno

confluit ut populus solleni more vocatus.         615

spectandum plebi ad pompam subsellia prostant

consuetis erecta locis, magnoque propinquas

conducunt pretio meliori ex sorte fenestras.

regem reginamque, et te, charissime princeps,

visendi fit tantus amor, dum fata sinebant,         620

crescentemque in regna ducem (si forte tenellus

accedat numero) nunc cernere magna lubido est.

templorum decus atque fori, venerandaque regni

canities gravitate sua spectabilis ipsa est,

insignes et equis phaleratis agmine longo         625

conccineisque togis proceres incedere pulchrum.

tanta sed haec, nisi prospiciat Deus, ultima nostris

gloria replendens post secula multa futura est.

pernicies suprema latet, quam praecipit ales

aethereus, iussuque Dei, cui sedulus uni         630

paret, mortales facili molimine vultus

induit, at quales ignota in plebe videre est,

servulis facies, habitusque oblonga statura.

talis litterulas signatas vespere defert

Montegli famulo, domino mox reddat ut illas.         635

dein se subduxit, levibusque immiscuit auris

perlegit has iuvenis veteri qui stemmate clarus

cum sibi nescio quid magni promittere visae.

nec tamen apparens author, vel nuntius illis,

Caecilium festinus adit, cui tradita regni         640

cura, dat inque manus privatas nobile scriptum,

et procerum ut decet exceptus cum laude recedit.

convocat eximios aliquot sibi, munera quorum

in commune eadem sunt, et clam providus ille

discutit obscurae quae sit sententia chartae.         645

magnanimusque licet contemnere talia suevit,

nunc haeret, sensus turbata mente volutans

ambiguos, sed nequicquam. Deus abnegat illis

hunc tantum soli quem sceptro assignat honorem.

ergo fatigati studio (ceu Delphica quondam         650

templa) adeunt thalamos maiori numine regis

imbuti, turgens tribuit quam Graecia Phoebo.

illius experto implorant ab acumine, scripto

oblato, auxilium lucemque huic nube remota.

ponderat acceptam schedulam rex, terque quaterque         655

percurrens oculique acie mentisque beatae.

consulit haec procer abstineat se charta senatu

primo sole, diem fore nam coeuntibus illum

infaustum, quos non sensuros opprimet ictus

terribilis, turbis haud apparentibus ullis.         660

ac veluti recta pulvis ratione paratus

flammifer admotos facile mox sentiet ignes,

pulveream haud aliter (trutinatis ordine verbis)

terribili exposito fraudem rex concipit ictu.

omnes cui merito applaudunt, proin acrius illuc         665

tenditur ut loca sint caute scrutanda senatus,

quo dolus aut pateat, lateat vel causa timoris.

ast operae Cnevetus eques bene cognitus ipsi

praeficitur, color amissas est quaerere furto

reginae vestes, surrepta aulaeaque regis.         670




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL