Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
1. ROSARIUM VIRGINIS MARIAE paulatim altero in millennio sub Dei Spiritus afflatu enucleatum pluribus Sanctis precatio amatissima exsistit atque ipso Magisterio Ecclesiae adiuta. Sua in simplici profundaque structura etiam tertio hoc nuper incohato Millennio manet magnae efficaciae oratio quae sanctitatis est allatura fructus. Optime quidem cum spiritali itinere quadrat christianae religionis quae post annorum duo milia nihil sane amisit originum suarum vigoris seseque impelli a Dei Spiritu percipit ut «ducat in altum» et Christum toti orbi repraesentet, quin immo “proclamet” Dominum et Servatorem, uti «viam, veritatem et vitam» (cfr Io 14, 6), tamquam «finem humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria vergunt».1
Etenim quantumvis figura mariali sua signetur Rosarium, precatio tamen ex animo oritur christologico. Suarum enim in partium sobrietate colligit in se totius Evangelici nuntii altitudinem, cuius est veluti breviarium. 2 Resonat quidem in ea Mariae ipsius oratio, perennis eius cantus Magnificat, propter Incarnationis redimentis opus in virginali ipsius sinu inceptum. Christianus populus per illud Mariae ingreditur scholam ut ad contemplationem se perduci sinat venustatis vultus Christi nec non ad magnitudinis amoris illius experientiam. Nam per Rosarium abundantiam gratiarum credens fidelis haurit quasi ipsis de manibus Matris Redemptoris eas suscipiens.