Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

 “Corona

36Instrumentum ad Rosarii recitationem traditum est nempe precatoria corona. Secundum usum quendam leviorem, saepius evadit haec corona tantummodo numerandi instrumentum ut preces Ave Maria sibi succedentes computentur. Tamen utilis etiam est ad signum aliquod exhibendum quo plenior substantia contemplationi addatur.

Qua in re primum notandum est quomodo ad Crucifixum corona appropinquet, quoniam ita aperit clauditque ipsum orationis cursum. In Christo enim vertuntur vita credentium et preces. Omnia ab Ipso procedunt ad Eumque contendunt; omnia per Illum in Spiritu Sancto ad Patrem perveniunt.

In hoc numerandi instrumento, quae progredientem signat precationem, numquam cessans contemplationis perfectionisque christianae iter indicat eadem corona. Eam etiam tamquam “catenambeatus Bartholus Longo habebat quae nos cum Deo aligat. Catena quidem est verum dulcis; coniunctionem semper ea revelat cum Deo qui est Pater. Catena insuper est “filialis” quae nos cum Maria concinere sinit, «ancilla Domini» (Lc 1, 38) et ad extremum cum Christo ipso qui, licet Deus esset, «servum» ob nostri amorem sese fecit (cfr Philp 2, 7).

Significationem symboli in corona etiam placet extendere ad necessitudinem inter nos mutuam dum ibi conspicitur communionis fraternitatisque vinculum quod universos nos consociat in Christo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL