Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
37. In vigente Ecclesiae usu multiplices exstant modi Rosarium inducendi secundum diversa adiuncta ecclesialia. Quibusdam locis Rosarium incipi solet invocatione Psalmi 69: «Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina», ut in orante quasi humilis conscientia propriae indigentiae nutriatur; alibi contra, principium fit per symbolum apostolicum Credo tamquam si fidei professio iaciatur uti viae contemplativae fundamentum quae suscipitur. Hi et similes modi quatenus mentem recte ad contemplationem conformant sunt pariter liciti. Terminatur deinde prece secundum Pontificis mentem ut precantis oculi in latissimum prospectum aperiantur Ecclesiae totius necessitatum. Et ut haec ecclesialis Rosarii ratio proveheretur, voluit illud Ecclesia sanctis indulgentiis locupletare pro debito modo recitantibus.
Si ita vivendo completur Rosarium, revera curriculum spirituale evadit ubi se praestat matrem, magistram, ducem Maria fideles sua valida deprecatione sustentans. Quid igitur mirandum si necesse sibi esse animus arbitratur, expleta nempe hac precatione ubi interiorem Mariae maternitatis experientiam fecit, in laudes Virginis Sanctae sese proicere tum illius splendidae formulae Salve Regina tum etiam in versus Litaniarum Lauretanarum? Est enim interioris peregrinationis consummatio quae ad consortium vivum cum Christi mysterio eiusque sanctissimae Matris promovit fideles.