Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Familia: parentes ...

41. Pro pace precatio Rosarium est etiam semper oratio ipsius familiae et pro familia. Aliquando erat haec prex praesertim familiis christianis carissima earumque certe fovebat cohaerentiam. Hanc magni pretii hereditatem perdere dedecet. Redire oportet ad precationem in familia et pro familia, etiam hac precandi usurpanda forma.

Si Epistula Nostra in Apostolica Novo millennio ineunte hortati sumus ut Liturgiam horarum etiam laici in cotidiana vita communitatum paroecialium variorumque coetuum christianorum peragerent, 39 idem profecto de Rosario monere cupimus. Non de duabus agitur viis diversis, sed inter se complentibus christianae contemplationis. A singulis igitur petimus, qui operae pastorali apud familias se dedunt, ut magna cum persuasione Rosarii recitationem proponant.

Quae iuncta precatur familia remanet coniuncta. Ex pristina traditione sanctum se Rosarium exhibet uti precationem in qua familia se consociatam invenit. Eius enim singula membra, Iesum nempe unum spectantia, facultatem etiam recuperant ut inter se denuo respiciant, ut communicent, consentiant, mutuo ignoscant, ut ex foedere amoris a Dei Spiritu renovato iterum procedant.

Familiarum huius temporis complures quaestiones praesertim in Nationibus oeconomica ratione progressis inde profluunt quod difficilius semper communicare evadit. Simul consistere non possunt et fortasse rariores simul conversandi opportunitates imaginibus apparatus televisifici obscurantur. Si vero iterum incipiunt Rosarium in familia persolvere, inicere possunt cotidianam in vitam alias omnino imagines, eas videlicet quae salutem afferunt: imaginem Redemptoris, eiusque Matris sanctissimae speciem. Familia quae una simul Rosarium recitat aliquo modo ambitum recreat Nazarethanae domus: in medio Iesus locatur cum eoque communicantur gaudia et dolores, eius praeterea curis commendantur necessitates et propositiones, ab eo spes hauritur et fortitudo pro reliquo itinere.




39 Cfr n. 34: AAS 93 (2001), 290.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL