Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
Rosarii Annus: a mense Octobri MMII ad Octobrem MMIII
3. Hanc ob causam permoti Nos deliberatione illa in Apostolica Epistula Novo millennio ineunte, ubi Dei populum iubilarem celebrationem iam expertum hortati sumus ut «a Christo iterum procederet»6 necesse esse sensimus meditationem de Rosario enodare veluti coronam Marialem eiusdem Apostolicae Epistulae unde incitare omnes possimus ad Christi contemplandum vultum in ipsa societate atque schola Matris Sanctissimae eius. Persolvere enim Rosarium Mariale nihil aliud plane est nisi Christi vultum una cum Maria contueri. Quo plus autem ponderis huic hortationi addatur, opportunitate capta venturae memoriae anniversariae CXX ab Litteris Leonis XIII editis, volumus ut volvente hoc anno precatio haec maxime proponatur et varias apud communitates christianas aestimetur. Quocirca annum a mense hoc Octobri ad anni MMIII Octobrem mensem Rosarii Annum indicimus.
Singulis vero ecclesialibus communitatibus hanc pastoralem incitationem commendamus earumque propriis inceptis. Nolumus autem impedire sed complere potius et confirmare ecclesiarum particularium pastoralia consilia. Fore confidimus ut magno promptoque animo ipsa suscipiatur. Nam si suam plenam secundum significationem denuo Rosarium invenitur, ad medullam quasi vitae christianae inducit occasionemque ordinariam sicut etiam fecundam praebet indolis spiritalis et paedagogicae ad singulorum hominum contemplationem, Dei populi educationem nec non evangelizationem novam. Inculcare id etiam iuvat ob alterius anniversariae memoriae gaudium: quadragesimus completur annus ab incohato Concilio Oecumenico Vaticano II (XI Octobris MMII), quae fuit «gratia permagna» a Dei Spiritu praeparata nostri temporis Ecclesiae. 7