Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
11. Oculis in Christo defixis vivit iam Maria magnique facit quodque eius verbum: «Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo» (Lc 2, 19; cfr 2, 51). De Iesu memoriae ipsius insculptae in animo Mariam comitatae sunt omni in vitae eventu eamque siverunt cogitationibus varia tempora percurrere suae iuxta Filium vitae. Illae namque recordationes aliquo modo “Rosarium” confecerunt quod perpetuo suae terrestris vitae diebus Ipsamet persolvit.
Nunc similiter inter laetificos Hierosolymorum caelestium cantus gratiae ipsius laudisque causae nihil mutatae persistunt. Maternam enim eius sollicitudinem excitant erga peregrinantem Ecclesiam in qua suae uti evangelizatricis “nuntiationis” iter producit. Filii enim sui “mysteria” sine intermissione credentibus exhibere pergit Maria, optans nempe ut ea contemplentur unde omnis eorum salvifica virtus erumpere possit. Recitans ideo Rosarium concordat christiana communitas cum recordatione Mariae atque intuitione.