Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
14. Magister est Christus praestantissimus, simul Revelator ipse simul Revelatio. Non modo ea discere interest quae ille docuit verum etiam «discere eum ipsum». Atqui hic quae magistra peritior est Maria? Si autem divina ex parte Spiritus interior est Magister qui plenam ad Christi veritatem nos perducit (cfr Io 14, 26; 15, 26; 16, 13), nemo inter creaturas melius Christum novit quam Illa, nemo sicut Mater ipsa altiorem nos inducere valet ad mysterii ipsius cognitionem.
Sese omnino in magistrae forma nobis praebet ante primum “signorum” a Iesu completorum, nempe aquae in vinum commutationem apud Cananenses nuptias, dum servos ea cohortatur ut Christi voluntates exsequantur (cfr Io 2, 5). Fingere etiam animo possumus idem officium Mariam pro discipulis absolvisse post Iesu Ascensionem, cum inter eos Spiritum Sanctum exspectans remaneret eosque prima confirmaret in apostolica missione. Per Rosarii stationes cum Maria transire idem fere est ac Mariae adsistere “scholae” ut Christus legatur, eius inspiciantur secreta, nuntius ipsius intellegatur.
Haec Mariae schola eo est efficacior si ipsa existimatur scholam explicare, Spiritus Sancti dona nobis abundanter obtinens simulque exemplum proponens illa «in peregrinatione fidei»17 cuius est incomparanda doctrix. Coram singulis Filii mysteriis nos Maria hortatur, sicut suae Annuntiationis tempore, ut humili animo interrogationes ponamus quae nos ad lucem aperiant, ut semper ex fidei oboedientia sermonem concludat: «Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc 1, 38).