Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
Cum Maria supplicare Christo
16. Hortatur nos Christus ut ad Deum instanter fidenterque convertamur ut exaudiamur: «Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis» (Mt 7, 7). Huius precandi efficacitatis causa bonitas Patris est, verum etiam apud eum intercessio Christi ipsius (cfr 1 Io 2, 1) nec non Spiritus Sancti motio, qui «interpellat pro nobis» secundum Deum (cfr Rom 8, 26-27). Nam «quid oremus, sicut oportet, nescimus» (Rom 8, 26), immo nonnumquam idcirco quod “male petimus” haud exaudimur (cfr Iac 4, 2-3).
Ad precationem sustinendam, quae Christus et Spiritus faciunt ut nostro ex animo consurgat, maternis suis precibus intervenit Maria. «Oratio Ecclesiae quasi ab oratione fertur Mariae». 23 Re quidem vera si unicus Mediator Iesus nostrae precis exsistit Via, Maria perlucida Ipsius imago illam demonstrat Viam atque «inde ab hac singulari Mariae cooperatione actioni Spiritus Sancti, Ecclesiae ad sanctam Matrem Dei excoluerunt orationem, eam ad Personam Christi, in Eius mysteriis manifestatam, dirigentes quasi ad centrum». 24 Deprecationis verum Mariae efficaciam Evangelium comprobat in nuptiis Canae, quae humanarum necessitatum se apud Iesum praestat interpretem: «Vinum non habent» (Io 2, 3).
Meditatio simul et supplicatio est Rosarium. Instans enim Matris Dei flagitatio ex illa oritur fiducia, ipsius nempe maternam intercessionem omnia in Filii corde efficere posse. Ipsa enim «omnipotens per gratiam» est quemadmodum sua in Supplicatione ad Virginem beatus Bartholus Longo25 asseverabat audaci quidem locutione quae bene intellegitur. Haec praeterea certitudo ab Evangelio profecta per populi christiani experientiam est corroborata. Summus enim poeta Dantes mirabiliter eam ad sancti Bernardi mentem interpretatur decantans: «Domina, tam magna es tantumque vales ut quicumque gratiam velit et ad te non decurrat sua voluntate volare sine alis cupiat».26 Sancti Spiritus mulier (cfr Lc 1, 35) in Rosario Maria, cum a nobis imploratur, ante Patrem pro nobis statuitur qui gratia eam cumulavit et ante Filium suo natum ex gremio nobiscum precans atque pro nobis.