Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Christum cum Maria annuntiare

17Curriculum annuntiationis et inquisitionis est etiam Rosarium in quo Christi mysterium continenter variis in experientiae christianae ordinibus praebetur. Specimen est alicuius demonstrationis orantis simul et contemplantis quae eo spectat ut secundum Christi animum christianus ipse componatur. Reapse, si in recitando Rosario omnia ad efficacem meditationem elementa convenienter aestimantur, inde praesertim in communitaria recitatione apud paroecias et sanctuaria enascitur significans opportunitas catechetica quam Pastores scire debent apte adhibere. Rosarii enim Virgo etiam hoc modo producit suum Christi annuntiandi opus. Rosarii annales luculenter ostendunt quo more praesertim a Dominicanis sodalibus haec prex usurpata sit temporibus Ecclesiae difficilibus propter diffusas haeresias. Consistimus autem hodie novas ante provocationes. Cur igitur Coronam precatoriam in manum non sumimus cum eorum fide qui nos antecesserunt? Suam universam virtutem servat Rosarium manetque vis et ops non negligenda pastorali in instrumento omnis probati evangelizatoris.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL