Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Complementum opportunum

19. Tot vitae Christi mysteriorum quaedam dumtaxat indicat Rosarium, quemadmodum compositum est in latissimo pietatis usu auctoritate ecclesiali comprobato. Electio haec imposita est pristina huius precationis forma, quae secundum numerum centesimum quinquagesimum constituta est Psalmorum videlicet numero respondentem.

Nihilominus ut christologica Rosarii substantia augeatur, consentaneam esse arbitramur aliquam perfectionem quae, libero singulorum atque communitatum iudicio relictam, eam sinat etiam mysteria publicae vitae Christi Baptismum inter et Passionem complecti. Intra horum enim mysteriorum complexionem partes personae Christi praecipuas contemplamur veluti ultimi Dei revelatoris. Ipse enim, Filius dilectus Patris in Baptismate apud Iordanem declaratus, Regni nuntiat adventum, quem operibus suis testatur cuiusque postulata praedicat. Annis quidem publicae vitae Christi mysterium peculiari titulo demonstratur tamquam lucis mysterium: «Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi» (Io 9, 5).

Ut autem plenius appellari possit RosariumEvangelii compendiumexpedit ut, commemoratis Incarnatione ac vita Christi abscondita (quae sunt gaudii mysteria), et priusquam suppliciis passionis insistatur (quae sunt doloris mysteria), nec non resurrectionis triumphis (quae sunt gloriae mysteria), nos perducere meditatio debet quaedam ad excellentiora vitae publicae eventa (quae sunt lucis mysteria). Haec mysteriorum novorum expletio, non detrahens ullam necessariam rem traditae huius precationis formulae, illuc potius spectat ut ea renovato studio in spiritualitate christiana vivatur tamquam vera initiatio in cordis Christi altitudinem quod est gaudii et lucis, doloris et gloriae abyssus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL