Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
20. Primus circulus, qui est “mysteriorum gaudiosorum”, signatur revera laetitia ex Incarnationis eventu effulgente. Hoc iam ab ipsa patet Annuntiatione ubi Gabrielis salutatio Virgini Nazarethanae data cum adhortatione coniungitur ad messianicum gaudium: «Ave, Maria». Hunc accedit ad nuntium universa salutis historia, immo vero tota orbis quadamtenus historia. Si enim Patris id est consilium ut omnia in Christo recapitulentur (cfr Eph 1, 10), cunctus orbis aliquo modo attingitur beneficio divino quo in Mariam Pater inclinatur ut sui Filii Mater reddatur. Omne vicissim hominum genus in illo fiat concluditur quo alacriter Dei voluntati Ipsa respondet.
Sub exsultationis signo agitur etiam congressio cum Elisabeth, ubi ipsa Mariae vox Christique eius in utero praesentia efficiunt ut Ioannes «exsultet in gaudio» (cfr Lc 1, 44). Spectaculum similiter Bethlemiticum laetitia perfunditur, ubi Parvuli divini, hominum Servatoris, nativitas ab angelis cantatur pastoribusque renuntiatur prorsus uti «gaudium magnum» (Lc 2, 10).
Haec vero duo posteriora mysteria quamvis gaudium prae se ferant, indicia tamen dramatis praedicunt. Infantis enim praesentatio in templo, dum consecrationis eius exprimit laetitiam senemque Simeonem in iubilationem immergit, vaticinium nihilominus indicat tum «signi contradictionis» quod erit Israeli Infans tum etiam gladii qui Matris transibit animam (cfr Lc 2, 34-35). Eventus de Iesu duodecim annorum in templo laetificus simul est et dramaticus. Qui sua in divina sapientia comparet auscultans nempe et interrogans, maxime eminet in vestitu alicuius “docentis”. Mysterii eius tamquam Filii negotiis Patris omnino dediti revelatio est simul illius evangelicae gravitatis nuntiatio qua in discrimen etiam carissima hominis vincula ducuntur coram absolutis Regni postulationibus. Ipsi Ioseph et Maria, trepidi anxiique, «non intellexerunt» illius verba (Lc 2, 50).
Significat igitur “gaudiosa” ponderare mysteria, nempe in ultimas intrare rationes significationemque christianae laetitiae intimam. Significat etiam oculos in veritatem concretam dirigere Incarnationis mysterii atque etiam in mysterii salvifici doloris praenuntiationem obscuriorem. Eo ducit nos Maria ut gaudii christiani secretum comprehendamus et reminiscamur christianum nomen in primis esse euangelion, “nuntium bonum”, quod medium suum elementum immo ipsum suum magisterium in Christi persona, qui est Verbum caro factum, unicus orbis Salvator.