Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
22. Magnum quidem pondus Christi mysteriis doloris tribuunt Evangelia. A primis iam temporibus christiana pietas, praesertim Quadragesimae tempore, per pium Viae Crucis usum, singulis commoratur in Passionis eventibus, quoniam hic revelationis amoris ipsum culmen esse intellegit et hic etiam salutis nostrae originem. Quaedam dumtaxat Passionis momenta eligit Rosarium in quae precantem movet ut animi oculos convertat et eadem vivat. Meditationis cursus ab hortis Gethsemani proficiscitur ubi discrimen maxime dolorosum perpatitur Christus ob Patris voluntatem, cui carnis infirmitas ad rebellionem sollicitaretur. Ibi enim Christus se in contextu omnium temptationum hominum collocat nec non ante omnia hominum peccata ut Patri dicat: «Non mea voluntas sed tua fiat» (Lc 22, 42 par). Haec eius “affirmatio” “negationi” protoparentum in hortis Eden opponitur. Et sequentibus ex mysteriis elucet quanti hic cum Patris voluntate consensus ei constiterit in quibus per flagellationem et spinarum coronationem, ad Calvariam ascensionem mortemque in cruce in maximam Ille proicitur animi abiectionem: Ecce homo!
Recluditur in hac humilitate non modo Dei amor, verum ipsa etiam hominis significatio. Ecce homo: qui hominem cognoscere cupit, eiusdem hominis sensum radicem complementum agnoscere debet in Christo, Deo nempe illo qui ex amore humiliavit semetipsum «usque ad mortem, mortem autem crucis» (Philp 2, 8). Adducunt credentem doloris mysteria ut Iesu mortem iterum vivendo experiatur seque iuxta Mariam infra crucem collocet, ut in profundum Dei amorem erga homines cum Ea pervadat omnemque illius percipiat regenerantem virtutem.