Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
23. «Sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus!».29 Iam hanc fidei conscientiam semper exprimit Rosarium cum credentes incitat ut ultra Passionis obscuritatem procedant suosque animos in Christi gloriam Resurrectionis et Ascensionis dirigant. Resuscitatum enim Dominum contemplans suae causas fidei detegit iterum christianus (cfr 1 Cor 15, 14), rursusque percipit non solum gaudium eorum quibus se spectandum dedit Christus — Apostolis, Mariae Magdalenae, discipulis Emmaus —, sed etiam Mariae laetitiam, quae non minus vehementer experiri debuit novam Filii sui glorificati vitam. Hanc postea ad gloriam, qua per Ascensionem Iesus ad Patris collocatur dexteram, Ipsa per Assumptionem attolletur per privilegium singulare illuc adveniens ut sortem omnibus iustis ex carnis resurrectione reservatam praecipiat. Gloria ad extremum coronata — quemadmodum postremo patet in glorioso mysterio — tamquam Angelorum Sanctorumque resplendet Regina veluti anticipatio et consummatio eschatologici Ecclesiae status.
In medium huius cursus gloriae Filii Matrisque locum inserit Rosaria corona nempe tertio in glorioso mysterio ipsam Pentecosten quae Ecclesiae speciem tamquam familiae cum Maria consociatae praebet, quae efficaci Spiritus effusione reficitur ad munusque evangelizandi componitur. Huius mysterii contemplatio, sicut et ceterorum mysteriorum gaudiosorum, credentes eo movere debet ut magis semper vivam sibi conscientiam sumant novae suae in Christo vitae, verum nihilominus intra Ecclesiae statum, cuius quidem vitae Pentecostes eventus magnam efficit “imaginem”. Sic enim in credentibus nutriunt mysteria gloriosa metae eschatologicae spem ad quam uti Populi Dei per historiam peregrinantis membra progrediuntur. Hoc facere non potest quin eos ad animosam impellat illius «laeti nuntii» testificationem quae omni eorum vitae significationem adiungit.