Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Ratio valida ...

27Nihil sane mirandum quod necessitudo cum Christo uti etiam aliqua ratione seu methodo potest. Cum homine enim Deus communicat, modum essendi nostrae naturae observans eiusque motus vitales. Quam ob rem christiana spiritualitas, formas etiam maxime sublimes mystici silentii comprehendens, quibus imagines universae et voces et gestus tamquam vi ipsa coniunctionis ineffabilis hominis cum Deo exceduntur, plerumque distinguitur implicatione totius personae secundum veritatem ipsius multiplicem tum in corpore et in animo, tum in necessitudinibus cum aliis.

Luculenter hoc in Liturgia elucet. Pluribus enim ritibus Sacramenta et Sacramentalia contexuntur quae varios personae humanae aspectus attingunt. Etiam precatio non liturgica eandem aperit necessitatem. Hoc inde confirmatur quod in Orbe Orientali precatio maxime propria christologicae meditationis quae videlicet in verbis vertitur «Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei, peccatoris!»,34 plerumque coniungitur cum ipsa pulmonum respiratione, quae dum constantiam invocationis corroborat, veluti corpoream soliditatem illi desiderio adiungit ut Christus ipse spiritus et anima et “summa” totius fiat vitae.




34 Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2616.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL