Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Silentium

31Silentio aluntur auditio ac meditatio. Consentaneum est ut mysterio nuntiato Verboque proclamato aliquamdiu consistatur ut mens in mysterium propositum dirigatur, priusquam vocalis precatio incipiat. Silentii utilitas iterum detecta unum est ex secretis ad contemplationem et meditationem exercitandam. Intra societatis limites, quae technologia funditus permeatur instrumentisque universalis communicationis, patet etiam difficilius usque evadere ipsum silentium. Sicut enim in Liturgia silentii commendantur intervalla, ita etiam in Rosarii recitatione brevior mora opportuna est post Verbum Dei auditum, dum nempe in certi cuiusdam mysterii doctrina animus immoratur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL