Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

 «Gloria»

34Finis omnis christianae contemplationis est trinitaria doxologia. Via namque Christus est quae in Spiritu nos ducit ad Patrem. Hanc si usque ad extremum percurrimus viam, continenter ante mysterium trium Personarum divinarum consistimus quae laudandae sunt adorandaeque et quibus referendae gratiae. Interest valde ut invocatio Gloria, contemplationis culmen, clara reponatur in luce intra ipsum Rosarium. In publica autem recitatione cantari etiam potest ut opportuna vehementia accedat ad hanc partem structurae et proprietatis omnium christianarum precum

Quatenus mysterii meditatio attenta est et alta et viva — de Ave in Ave — ex amore scilicet erga Christum et Mariam, eatenus Trinitatis glorificatio in unaquaque decade tam longe abest ut ad celerem redigatur conclusionem ut suum rectum contemplativum modum obtineat, velut si ad Paradisi altitudinem levetur mens et quodammodo experientia montis Tabor iterum vivatur, quae est futurae contemplationis praenuntiatio: «Bonum est nos hic esse!» (Lc 9, 33).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL