Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
Temporis partitio
38. Totum cotidie recitari licet Rosarium nec desunt qui id faciant. Sic enim precatione replet dies tot contemplativorum hominum atque infirmos et senes commitatur quibus satis est temporis. Patet tamen — et magis hoc valet si novus circuitus additur mysteriorum lucis — plures non persolvere posse nisi partem tantum secundum certum quendam hebdomadis ordinem. Haec tandem divisio singulis hebdomadae diebus dabit suum quendam “colorem” spiritualem, perinde ac Liturgia sacra ipsa facit variis anni liturgici temporibus.
Communem secundum consuetudinem, destinantur «gaudii mysteriis» dies Lunae et Iovis, Martis ac Veneris dies «mysteriis doloris», Mercurii, Saturni et Solis dies «gloriae mysteriis». Ubi igitur «lucis mysteria» collocabuntur? Quandoquidem gloriosa mysteria et Saturni et Solis diebus imponuntur, et Saturni dies secundum traditionem praecipuam habet indolem Marialem, suadendum videtur ut in diem Saturni altera hebdomadalis mysteriorum gaudii meditatio differatur, in quibus nempe Mariae praesentia magis significatur. Sic enim superest Iovis dies omnino ad lucis mysteriorum ponderationem.
Non vult tamen hoc consilium libertatem consentaneam in singulorum atque communitatum meditatione circumscribere, videlicet secundum spiritales pastoralesque necessitates at in primis liturgicas celebrationes quae aptationes suadere possunt opportuniores. Id tamen quod summi interest hoc est, ut semper magis concipiatur et vivatur Rosarium tamquam contemplationis via. Per illam enim, perficiens ea quae in Liturgia sacra aguntur, christianorum hebdomada ad diem Dominicum nempe Resurrectionis adhaerens transit in cursum quendam per vitae Christi mysteria, atque Ille sic se in vita suorum discipulorum affirmat veluti temporis historiaeque Dominum.