Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

 «Ecce mater tua!» (Io 19, 27)

7. Commonstrant indicia plura quantopere etiam hodie cupiat Virgo Sanctissima per hanc proprie precationem exsequi maternam illam sollicitudinem cui iamiam moriturus Redemptor omnes Ecclesiae filios ac filias in praedilecti discipuli persona credidit: «Mulier, ecce filius tuus!» (Io 19, 26). Diversae iam condiciones innotuerunt inter undevicesimum et vicesimum saeculum, quibus quodammodo Christi Mater sua praesentia fecit ut perciperetur et sua pariter vox qua Dei Populum ad hanc orationis contemplativae instigabat formam. Nominatim commemorare volumus visiones Lapurdi ac Fatimae propter gravem impulsum quem adhuc in christianorum vitam adservant nec non propter approbationem magna cum auctoritate ab Ecclesia receptam; 11 earum nunc Sanctuaria metae sunt plurimorum peregrinatorum consolationem ac spem quaerentium.




11 Constat estque repetendum privatas revelationes haud eiusdem esse naturae ac revelationem publicam quae universae Ecclesiae statuit normam. Magisterii ipsius est distinguere et agnoscere tum veritatem tum etiam privatarum revelationum utilitatem ad christifidelium pietatem.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL