Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
Rosarium contemplativa precatio
12. Initio a Mariae ipsius experientia facto, Corona Marialis exsistit prex praecipue contemplativa. Hac sublata ratione suam amitteret naturam, proinde ac monuit Paulus VI: «(Contemplatio) si deest, corpori sine anima Rosarium assimulatur estque periculum, ne recitatio evadat iteratio formularum [...] atque hortamento repugnet Iesu Christi, qui dixit: Orantes autem, nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur (Mt 6, 7). Rosarium enim natura sua requirit, ut tranquilla precatione et quasi cogitabunda tarditate volvatur, quo facilius orans meditationi insistat mysteriorum vitae Christi, velut corde illius perspectorum, quae Domino omnium proxima fuit, utque eorundem mysteriorum investigabiles divitiae reserentur».14
Praestat immorari nos hac in alta Pauli VI cogitatione ut quidam Rosarii aspectus emergant quibus melius natura eius propria christologicae contemplationis illuminatur.