Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Christo configurari cum Maria

15. Tamquam constitutivam suam proprietatem habet christiana doctrina spiritalis illud discipuli officium ut plenius usque suo se Magistro “conformet” (cfr Rom 8, 29; Philp 3, 10.21). Sancti Spiritus in baptismate effusio credentem veluti palmitem in vitem quae Christus est inserit (cfr Io 15, 5), eumque Corporis mystici eius efficit membrum (cfr 1 Cor 12, 12; Rom 12, 5). Huic tamen incipienti consociationi respondeat oportet crescentis semper cum eo assimilationis iter quod discipuli nempe mores magis magisque ad “logicam” Christi rationem moderetur: «Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu» (Philp 2, 5). Necesse praeterea est ex Apostoli verbis «induere dominum Iesum Christum» (cfr Rom 13, 14; Gal 3, 27).

Hoc in spiritali Rosarii cursu, qui perpetuam persequitur — una cum Maria — vultus Christi contemplationem, hoc propositum, quod conformationem cum Ipso postulat, contenditur per semitam quam appellare possumus “amicalem”. Naturaliter enim nos in Christi vitam inducit sinitque simul eius “respirare” sensus. Hac de re affirmat beatus Bartholus Longo: «Haud secus atque amici duo, crebro simul convenientes, sese etiam propriis moribus conformare solent, ita profecto et nos cum Iesu familiariter viventes et cum Virgine, dum Rosarii ponderamus Mysteria unamque, et eandem per Communionem vitam constituentes, evadere possumus illis similes, quantum quidem humilitas nostra permittit, et a supremis his exemplaribus modum comprehendere vivendi humilem et pauperem, absconditum, patientem et perfectum».18

Toto porro in hoc nos Christo configurandi opere per Rosarium, maternae Virginis Sanctissimae opitulationi in primis nos committimus. Ipsa enim quae Christi est Mater, quantumvis ad Ecclesiam «ut supereminens prorsusque singulare membrum»19 pertinet, eodem tamen tempore “Mater Ecclesiae est”. Talis enim ut Mater continenter filios filiasque Corpori mystico Filii sui “generat”. Id quidem deprecatione sua perficit cum inexhaustam Spiritus in eos effusionem implorat. Ecclesiae maternitatis imago perfecta est illa.

Mystica ratione iuxta Mariam Rosarium nos ipsos transfert diligenter quae studet nempe progressionem Christi humanam in Nazarethana domo prosequi. Hoc illi permittit ut nos vicissim educet eademque sollicitudine instituat donec «formetur Christus» (Gal 4, 19) penitus in nobis. Hic Mariae actus, qui totus ad Christum adnititur funditusque ei subicitur, «unionem autem immediatam credentium cum Christo nullo modo impedit sed fovet».20 Fulgidum est hoc a Concilio Oecumenico Vaticano II declaratum principium quod tam valide Nostra experti sumus in vita, cum rationem episcopalis Nostri insignis haberemus: Totus tuus. 21 Uti constat, hoc enuntiatum doctrina sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort penetratur, qui partes Mariae ita in processu conformationis cum Christo pro unoquoque nostrum definivit: «In eo omnis nostra consistit perfectio quod conformes, coniuncti Iesu Christo consecrati sumus. Quocirca omnium devotionis formarum perfectissima sine dubitatione illa est quae conformat, coniungit Iesu Christo nos perfectiusque consecrat. Cum autem sit Maria creatura Iesu Christo maxime conformis, sequitur inde ut universas inter pietatis consuetudines habeatur pietas erga Mariam eius Matrem illa scilicet quae devovet et configurat Domino nostro animam nostram, et ut quanto magis ei consecretur anima tanto Iesu Christo ea dedicetur».22 Numquam sic uti in Rosario ipso Christi via atque Mariae ita alte cohaerere videntur. Non enim vivit Maria nisi in Chisto ac pro Chisto!




18 I Quindici Sabati del Santissimo Rosario, 27 ed., Pompeis 1916, p. 27.



19 Conc. Oecum. Vat. II,Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 53.



20 Ibid., 60.



21 Cfr Primus radiophonicus nuntius Urbi et orbi (17 Octobris 1978): AAS 70 (1978), 927.



22 Trattato della vera devozione a Maria, 120, in Opere, 1, Scritti spirituali, Romae 1990, p. 430.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL