Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Rosarium Virginis Mariae IntraText CT - Text |
CAPUT II
CHRISTI MYSTERIA - MYSTERIA MATRIS
«Evangelii compendium» Rosarium
18. Ad Christi contemplandum vultum nemo adducitur nisi Patris voce in Spiritu audienda, quoniam «nemo novit Filium nisi Pater» (Mt 11, 27). Apud locum Caesareae Philippi, reddita a Petro confessione, tam lucidi suae naturae intuitus originem designavit Iesus: «Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est» (Mt 16, 17). Quapropter revelatio superna necessaria est. Verum ut ipsa percipiatur, pariter oportet aures praebere: «Silentii precationisque experientia dumtaxat aptam fert condicionem, in qua absolvi et evolvi verissima potest cognitio, adhaerens congruensque, illius mysterii».27
Una exstat Rosarium ex viis traditis christianae precationis quae ad vultus Christi adhibetur contemplationem. Ita enim eam descripsit Paulus VI: «Rosarium igitur cum in Evangelio innitatur et ad mysterium Incarnationis hominumque redemptionem tamquam ad centrum pertineat, oratio est putanda, quae ad rem christologicam prorsus convertitur. Id enim quod eiusdem proprium est et peculiare, videlicet angelicae salutationis litanica iteratio Ave, Maria in Christi quoque laudem indesinentem cedit, ad quem ut ad terminum extremum respicit Angeli nuntium ac matris Baptistae salutatio: Benedictus fructus ventris tui (Lc 1, 42). Quin immo, geminatio verborum Ave, Maria velut textura est, in qua mysteriorum contemplatio progreditur. Etenim qui Christus in unaquaque salutatione angelica significatur, idem ipse est, quem ex ordine enuntiata mysteria ut Filium Dei proponunt et ut Filium Virginis».28