Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Rosarium Virginis Mariae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Postrema elocutio

35. Hodierna in Rosarii celebratione post trinitariam doxologiam perbrevis sequitur exclamatio quae secundum usus passim variatur. Nihil quidem detrahentes utilitati harum invocationum, opportunum tamen arbitramur hoc inculcare: mysteriorum contemplatio totam suam melius significare poterit fecunditatem, si opera dabitur ut unumquodque terminetur mysterium prece facta ut effectus proprii meditationis eiusdem mysterii impetrentur. Hoc pacto efficacius valebit suum cum vita christiana vinculum Rosarium testificari. Hoc etiam suadet pulchra liturgica precatio quae nos instigat ut petamus unde possimus mysteria Rosarii meditantes eo advenire ut «imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur».38

Talis ad finem invocatio legitima ditari potest varietate, sicut iam accidit. Sic enim figuram sibi induit Rosarium magis accommodatam ad diversas traditiones spiritales tum etiam ad varias christianas communitates. Hac in re optatur ut consentaneo pastorali iudicio disseminentur maioris momenti proposita, fortasse iam probata in locis et sacellis Marianis ubi Rosarii usus praesertim colitur ita ut Dei Populus inde valeat omnibus veris spiritalibus divitiis perfrui ac alimentum contemplationis singillatim percipere.




38 «... concede, quaesumus, ut haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur»: Missale Romanum 1960, In festo B.M. Virginis a Rosario.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL