Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fabius Planciades Fulgentius
Expositio Virgilianae continentiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Textus

I

Expetebat quidem, Leuitarum sanctissime, nostri temporis qualitas grande silentium, ut non solum mens expromptare desisset quod didicit, quantum etiam obliuionem sui efficere debuit quia uiuit; sed quia nouo caritatis dominatui fulcitur et in amoris praecepto contemptus numquam admittitur, ob hanc rem Uirgilianae continentiae secreta phisica tetigi uitans illa quae plus periculi possent praerogare quam laudis. Uae inquam nobis, aput quos et nosse aliquid periculum est et habere. Ob quam rem bucolicam georgicamque omisimus, in quibus tam misticae interstinctae sunt rationes, quo nullius pene artis in isdem libris interna Uirgilius praeterierit uiscera. Denique in prima egloga, secunda et tertia phisice trium uitarum reddidit continentiam; in quarta uaticinii artem adsumpsit; in quinta pontificalia designauit; in sexta artem musicam cum suis perfectissimis posuit numeris, in parte uero eiusdem eglogae phisiologiam secundum Stoicos exposuit; septima botanicen dinamin tetigit; octaua apotelesmaticen musicorum et magicam designauit, in parte uero extrema tetigit eufemesin, quam etiam in nona egloga prosecutus est, in octaua quidem ubi dicit:

 

Aspice, corripuit tremulis altaria flammis

sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit.

Nescio quid certum est et Hilas in limine latrat’,

 

in nona uero egloga ubi dicit: ‘de caelo tactas memini praedicere quercus’, [et] iterum: ‘lupi Moerim uidere priores’. Primus uero georgicorum est omnis astrologus et in parte postrema eufemeticus, secundus phisiognomicus et medicinalis, tertius omnis aruspicinam continet, quam quidem et in sexto tetigit, dum dicit:

 

‘Et summas carpens media inter cornua setas

ignibus inponit sacris libamina prima’;

 

quartus uero ad plenissimam rationem est musicus cum sua apotelesmatice in fine carminis dicta.

 

Ergo doctrinam mediocritatem temporis excedentem omisimus, ne, dum quis laudem quaerit nominis, fragumen repperiat capitis. Esto ergo contentus, mi domine, leuiori fasciculo quem tibi Hesperidum florulentis decerpsimus hortulis; aurea enim mala si expetis, esto Euristeus alio fortiori, qui ut Alcides suam pro nihilo reputet uitam. Poteris enim ex his tacite multa colligere quae ad instrumentum tui proficiant desiderii. Ego uero Chrisippi ellebori rancidulo acrore postposito cum Musis aliquid blandius fabulabor.

 

Uos, Eliconiades, neque enim mihi sola uocanda est

Calliope, conferte gradum, date praemia menti.

Maius opus moueo; nec enim mihi sufficit una.

Currite, Pierides, uos enim mea (maxima cura,)

Parrasias niueo conpellite pectine cordas.

 

Haec tam parua precatio credo quod Uirgilianis satisfecerit Musis. Cede mihi nunc personam Mantuani uatis, quo fugitiuos eius in lucem deducamus amfractus. Nam. ecce ad me etiam ipse Ascrei fontis bractamento saturior aduenit, quales uatum imagines esse solent, dum adsumptis ad opus conficiendum tabulis stupida fronte arcanum quiddam latranti intrinsecus tractatu submurmurant. Cui ego: Seponas quaeso caperatos optutus, Ausonum uatum clarissime, rancidamque altioris salsuram ingenii iocundioris quolibet mellis sapore dulciscas: nam non illa in tuis operibus quaerimus, in quibus aut Pitagoras modulos aut Eraclitus ignes aut Plato ideas aut Ermes astra aut Crisippus numeros aut endelecias Aristoteles inuersat, nec illa quae aut Dardanus in dinameris aut Battiades in paredris aut Campester in catabolicis infernalibusque cecinerunt, sed tantum illa quaerimus leuia, quae mensualibus stipendiis grammatici distrahunt puerilibus auscultatibus. Tum ille contracto rugis multiplicibus supercilio: ‘Putabam, inquit, uel te homuncule creperum aliquid desipere, in cuius cordis uecturam meas onerosiores exposuissem sarcinulas, at tu telluris glabro solidior adipatum quidpiam ruptuas. Cui ego: Serua ista quaeso tuis Romanis, quibus haec nosse laudabile competit et inpune succedit; nobis uero erit maximum, si uel extremas tuas praestringere contingerit fimbrias. Ad haec ille: ‘Quatenus, inquit, in his tibi discendis non adipata grassedo ingenii quam temporis formido periculosa reluctat, de nostro torrentis ingenii impetu breuiorem urnulam praelibabo, quae tibi crapulae plenitudine nausiam mouere non possit. Ergo uaciuas fac sedes tuarum aurium, quo mea commigrare possint eloquia’. Itaque compositus in dicendi modum erectis in iotam duobus digitis tertium pollicem comprimens ita uerbis exorsus est: ‘In omnibus nostris opusculis fisici ordinis argumenta induximus, quo per duodena librorum uolumina pleniorem humanae uitae monstrassem statum. Denique ideo talem dicendi exordium sumpsimus: ‘arma uirumque cano’, in armis uirtutem, in uiro sapientiam demonstrantes; omnis enim perfectio in uirtute constat corporis et sapientia ingenii’. Ad haec ego: Si me tuae orationis adserta non fallunt, uates clarissime, ideo etiam diuina lex nostrum mundi redemptorem Christum uirtutem et sapientiam cecinit, quod perfectum hominis diuinitas adsumpsisse uideretur statum. Ad haec ille: ‘Uideris ipse quid te uera maiestas docuerit; nobis interim quid uisum sit edicamus. Et quamuis oportuerit secundum dialecticam disciplinam primum personam edicere sicque personae congruentia enarrare, quo prima poneretur substantia, deinde accidens substantiae, ut primum uirum, sic etiam arma edicere, uirtus enim in subiecto est corpore: sed quia laudis est adsumpta materia, ante meritum uiri quam ipsum uirum ediximus, quo sic ad personam ueniretur iam recognita meriti qualitate; solet quippe etiam in epistolis hoc ipsud communis obseruare loquacitas, quo primumdomino merito’, sic ponatur nominis uocitatio. Sed quo cognoscas me plenius laudis adsumpsisse materiam, uide quid in sequentibus dictum sit, et quod ‘fato profugus’ et ‘ui superum’, quo intenderemus fortunae fuisse culpam, non uirtutis debilitatem ut fugiret et deos quam sapientiam esse culpabiles ut pericula sustentaret, illam nihilominus Platonis antiquam firmantes sententiam, ubi ait: NOUS ANTHROPINOS THEOS OUTOS EAN AGATHOS, THEOS EU ER(GAKSO)MENOS, id est: sensus hominis deus est; is si bonus est, deus est propitius; nam et Carneades in libro Telesiaco ita ait: PASA TUCHE AISTHESIN FRONIMOIS CHATOICHEI, id est: omnis fortuna in sensu habitat sapientis. Nam identidem ideo uirtutem primum dici uoluimus et sic sapientiam, quod quamuis sapientia uirtutem regat, tamen in uirtute animae sapientia floret. Defectus enim uirtutis egritudo est sapientiae hoc uidelicet pacto, quia quidquid sapientiae consultatio agendum inuenerit, si ad subrogandum posse uirtus deficiat, curtata in suis effectibus sapientiae plenitudo torpescit. Nam ut ab armis inciperem, – sciui enim quod uiri uocabulum significatio sexus sit, non honoris; si uiri primum nomen ponerem: multi uiri sunt, non tamen omnes laudandi; ergo uirtutem primum posui, pro qua uirum laudandum adsumpsi Homerum uidelicet secutus qui ait: MENIN AEIDE THEA PELEIADEO ACHILEOS, ante iracundiam uiri quam ipsum uirum significans. Nam et ipse sub figura Mineruae uirtutem monstrans dicit uerticem Acilli detentum’. Cui ego: Nec in hoc iusta te fefellit oratio: diuina enim sapientia uestris supereminentior sensibus tale sumpsit principium dicens: ‘Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum’. Denique ut bonae uitae perfectissimus institutor profeta prouocans ad bene uiuendi certamen ante praemium beatitudinis quam sudorem certaminis posuit. Tum ille: ‘Gaudeo, inquit, mi omuncule, his subrogatis sententiis, quia etsi non nobis de consultatione bonae uitae ueritas obtigit, tamen ceca quadam felicitate etiam stultis mentibus suas scintillas sparsit. Ergo ut dicere coeperamus, uirtus substantia est, sapientia uero quae substantiam regit, sicut et Sallustius ait: ‘nam nostra omnis uis in animo et corpore sita est’. Nam ut tuis saturantius aliquid adhuc satisfaciamus ingeniis, trifarius in uita humana gradus est, primum habere, deinde regere quod habeas, tertium uero ornare quod regis. Ergo tres gradus istos in uno uersu nostro considera positos, id est: ‘arma’, ‘uirum’ et ‘primus’: ‘arma’, id est uirtus, pertinet ad substantiam corporalem, ‘uirum’, id est sapientia, pertinet ad substantiam sensualem, ‘primusuero, id est princeps, pertinet ad substantiam censualem, quo sit ordo huiusmodi: habere, regere, ornare. Ergo sub figuralitatem historiae plenum hominis monstrauimus statum, ut sit prima natura, secunda doctrina, tertia felicitas. Hos ergo gradus uiuaciter intuere: quo sit ut supra diximus prima uirtus animi naturaliter data quae proficiat – neque enim eruditur nisi quod erudibile nascitur –, secunda doctrina quae naturam ornat cum proficit, ut est aurum; est enim natura in auro productionis et decoris, sed ad perfectionem malleo proficit excudentis. Ita et ingenium natum est prouectibile; proficit quia natum fuit; accedit felicitas ut prode sit quod proficit. Ergo et infantibus quibus haec nostra materia traditur isti sunt ordines consequendi, quia omne honestum docibile nascitur, eruditur ne naturae uaeet commoditas, oraatur etiam ne donum doctrinae inane sit; unde et Plato trifarium humanae uitae instruens ordinem ait: ‘Omne bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur’; nascitur quidem ex natura, eruditur ex doctrina, cogitur ex utilitate. Omisso ergo antilogii circuitu coepti operis adgrediamur exordium. Sed ut sciam me non arcaicis expromtare fabulam auribus, primi nostri libri continentiam narra; tunc demum haec tibi, si uisum fuerit, reserabimus’. Cui ego: Si me scolarum praeteritarum non fallit memoria, primum Iuno Eolum petit, quo naufragium Troianis inportet. Dehinc cum septem nauibus euadit. Libico in litore accipitur. Matrem uidit nec agnoscit. Nube caua cum Acate contegitur. Dehinc picturis animum aduocat. Posthaec cena acceptus citharae sono mulcetur. Habes breuiter decursam primi libri continentiam. Quid de his senseris, audire desidero. Tum ille: ‘Naufragium posuimus in modum periculosae natiuitatis, in qua et maternum est pariendi dispendium uel infantum nascendi periculum. In qua necessitate uniuersaliter humanam uoluitur genus. Nam ut euidentius hoc intellegas, a Iunone, quae dea partus est, hoc naufragium generatur. Nam et Eolum inmittit; Eolus enim Grece quasi eonolus, id est saeculi interitus; unde et Homerus ait: OULOMENE META MURIA ACHAIOIS ALGE EDOCHEN. Nam uide quid etiam ipso Eolo promittatur. Deiopea in coniugium; demos enim Grece puplicum dicitur, iopa uero oculi uel uisio; ergo nascentibus in mundo seculare est periculum; cui quidem perfectionis puplica a dea partus promittitur uisio. Nam et cum septem nauibus euadit, quo ostendatur septenum arithmeticum numerum armonicum esse partui. Cuius formulam, si uidetur, breuiter explanabo’. Cui ego: Saturanter haec [inquam] in libro fisiologo quem nuper edidimus de medicinalibus causis et de septenario et de nouenario numero omnem arithmeticae artis digessimus rationem, eritque perissologiae nota si, quae in uno libro descripsimus, etiam aliis inseramus. Ergo qui ista discere cupit, nostrum fisiologicum perlegat librum. Nunc uero a te quae restant expeto. Tum ille: ‘Ut dicere coeperam, mox ut terram tangit, matrem uidet nec agnoscit, plenam designantes infantiam quia a partu recentibus matrem uidere datur, non tamen statim cognoscere meritum contribuitur. Dehinc nube conseptus socios cognoscit, adloqui non potest; uide quam euidens crepundiorum mos, dum adest inspiciendi potestas et deest loquendi facultas. Huic quoque Acaten ab initio coniungimus et post naufragium armigerum et in nube aeque conclusum; Acates enim Grece quasi aconetos, id est tristitiae consuetudo. Ab infantia enim erumnis coniuncta est humana natura, sicut Euripides in tragoedia Figeniae ait:

 

OUCH ESTIN OUDEN DEINON ODEIPEIN EPOS

OUDE PATHOS OUDE SUMFORA THEELATOS

ES OUCH AN ARAIT ACHTHOS ANTHROPON FUSIS,

 

id est: non est aliquid pessimum neque accedentia extrema quod non pertulerit natura humana. Arma uero tristitiae non sunt nisi lacrimae, quibus se ipsa et uindicat et commendat infantia; denique uix nobis quino mense ridere permittitur, dum lacrimae in ipsa uitae ianua profluant. At uero animum pictura inani quod pascit, certum puerile studium refert; infantia enim uidere nouit, sentire uero quid uideat nescit, sicut in picturis est uisibilitas, deest sensibilitas. Dehinc ad epulas accipitur et citharae sono mulcetur; paruulorum quippe mos est nihil amplius quaerere quam delectari sono et saturari cibo. Nam denique nomen eiusdem citharedantis considera; Iopas enim Grece quasi siopas dictus est, id est taciturnitas puerilis. Infantia enim blandiloquiis semper nutricum (et) cantibus oblectatur; unde et crinitum eum posuimus uertici muliebri simillimum. Tunc etiam Cupidinem uidet; cupere enim ac desiderare aliquid semper accedit infantiae. Nam denique ideo et talem uersum in secundo libro post citharae sonum posuimus: ‘temperet a lacrimis’.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL