|
De
forma recipiendi volentes intrare ordinem. — Cap. II
Cum autem fraternitatem huiusmodi
quis intrare voluerit, ministri ad receptationem talium deputati, eius officium,
statum et conditionem solerter explorent, sibi fraternitatis eiudem onera, et
praecipue alienorum restitutionem apertius exponentes. Quibus praemissis, si
eidem placuerit, iuxta modum huiusmodi induatur, et de alienis (siqua fuerint
apud eum) satisfacere studeat in paecunia numerata, vel secundum exhibitam
prignoris caustionem: seque nihilominus proximis reconciliare procuret. Quibus
omnibus ad effectum preductis, post unius anni spatium, cum aliquorum
discretorum fratrem consilio, si is videpitur ipsis idoneus, recipiatur hoc
modo, videlicet, ut promittat se divina praecepta omnia servaturum, ac etiam
satisfacturum (ut convenit) de transgressionibus, quas contra hunc vivendi
modum commiserit, cum interpellatus ad visitatoris extiterit volutatem. Et huiusmodi
ab eo facta promissio, per manum publicam, in scriptis inibi redigatur. Alio
autem modo nullus a ministris recipiatur eisdem, nisi visum eis aliter fuerit,
conditione personae, ac ipius instantia, solicita consideratione discussis. Ordinamus
praeterea statuentes, ut nullus post ipius fraternitatis ingressum de eadem
egredi valeat, ad saeculum reversurus. Possit tamen transitum habere liberum ad
religionem aliam approbatam. Mulieribus vero viros habentibus (nisi de ipsorum
licentia et consensu) non pateat ad consortium dictae fraternitatis ingressus.
|