Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nicolaus PP. IV
Supra montem

IntraText CT - Text

  • De abstinentia et ieiunio. — Cap V.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De abstinentia et ieiunio.Cap V.

Ab esu carnium secunda, quarta et sexta feria, deique sabatti, abstineant universi, nisis aliud infirmitatis instantia suaderet. Minutis vero per triduum carnes dentur, nec subtrahantur in itinere constitutis; sit quoque ipsarum comestio licita singuis cum solemnitatem praecipuam intervenire contigerit, in qua caeteri christiani ab antiquo epulis carneis vesci solent. Aliis autem diebus, in quibus ieiunium non servatur, ova et caseus non negentur. Sed et cum religiosis caeteris in eorum conventualibus dominbus licite sumere valeant de appositis ab eisdem. Sintque prandii, caenaeque refectione contenti, exceptis languidis, et viatoribus et infirmis. Sit sanis cibus moderatus et potus, cum textus evangelicus habeat: Attendite ne corda vestra crapula et ebrietate graventur. Prandium autem vel coena, nisi praemissa semel dominica oratione, non sumatur: post sumptionem cuilibet cum Deo gratias, iteranda, quod si omitti contigerit, dicatur tribus vicibus Pater noster. Qualibet vero sexta feria totius anni ieiunium celebretur, nisis forte infirmitatis vel alia caussa legitima excusentur, nisi festum Natalis Domini feria ipsa occurreret observandum. Sed a festo Omnium Sanctorum usque ad Pascha, quarta et sexta feria ieiunabunt; alia, quae ab Ecclesia suunt statuta, ve ordinariis ex caussa communiter indicta, ieiunia nihilominus servaturi. In quadragesima vero B. Martini usque ad diem Nativitatis Domini, et a dominica Quinquagesimae usque ad Pascha, diebus singuilis (exceptis dominicis) ieiunare procurent, nisis aliud fortasse infirmitas vel necessitas alia suaderet. Sorores gravidae, usque ad suae purificationis diem ab exercitatione qualibet corporali (orationibus dumtaxat exceptis) poterunt, si voluerint, abstinere. Laborantes autem (protper fatigationis afficientis instantiam) a Dominicae Resurrectionis festo usque ad festivitatem B. Francisci praedicti, ter in die qua exercitio laboris incumbent, licite sumere cibum possunt. Cum vero illos contigerit aliorum imminere laboribus, de cuntis appositis, die quolibet sumere licebit eisdem, nisi sexta feriia, vel dies sit alia, in qua generaliter ab Ecclesia ieiunium noscitur institutum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License