| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Nicolaus PP. IV Supra montem IntraText CT - Text |
|
|
|
|
Quod caveant, in quantum possunt, a iuramentis solemnibus. — Cap. XII. A iuramentis autem solemnibus omnes abstineant, nisi necessitate cogente in casibus per indulgentiam Apostolicae Sedi exceptis, videlicet, pro pace, fide, alumnia et testimonio perhibendo, ac etiam in contractu emptionis, venditionis et donationis, ubi videbitur expedire. In communi quoque loquela vitent, prout poterunt, iuramenta. Et qui die aliqua minus caute iuraverint lapsu linguae (prout contingere in multiloqui consuevit) die lapso in sero, cum debet recogitare quid fecerit, dicat tribus vicibus orationem dominicam, propter incaute facta hiusmodi iuramenta. Memor autem sit quilibet, ut ad divina obsequia familiam propriam exhortetur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |