|
De fratribus infirmis et defunctis. — Cap XIV.
Cum autem quemquam ex
fratribus infirmari contigerit, ministri per se vel per alium, seu alios (si
hoc eis infirmus fecerit intimari) semel in hebdomada, visitare teneantur
aegrotum, ipsum solicite ad recipiendum poenitentiam (prout melius et
efficacius expedire putaverint) inducentes, necessaria illi de bonis comunibus
ministrando. Et si praefatus infirmus de praesenti luce migraverit, fratribus
et sororibus tunc in civitate vel loco, ubi eum contigerit mori, praesentibus
nuntietur, ut defuncti exequiis procurent personaliter interesse. A quibus, donec Missarum fuerint celebrata
solemnia, et sorupus tumulo conditum, con recedant. Hoc quoque circa sorores
infirmas et decedentes columus observari. Praeterea intra octo dies post ipsius
sepulti obitum immediate sequentes, quilibet fratrum et sororum ipsarum dicat
pro anima eius, sacredos videlicet missam unam, sciens psalterium, 50 psalmos,
et illiterati totidem Pater noster, et in fine cuiuslibet Requiem aeternam
adiiciant. Et post haec, infra annum pro fratrum et sororum, tam vivorum, quam
defunctorum saluite, tres missa faciant celebrari, Qui vero psalterium
sciverint, illud dicant, et caeteri orationem dominicam centies dicere non
omittant, Requiem aeternam in fine cuiuslibet adddituri.
|