Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes PP. XXII
Quum inter nonnullos

IntraText CT - Text

  • 2.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

2.

 Rursus in posterum pertinaciter affirmare, quod Redemptori nostro praedicto eius Apostolis iis [5], quae ipsos habuisse scriptura sacra testatur, nequaquam ius ipsis utendi competierit, nec illa vendendi seu donandi ius habuerint, aut ex ipsis alia acquirendi, quae tamen ipsos de praemissis fecisse scriptura sacra testatur, seu ipsos potuisse facere supponit expresse, quum talis assertio ipsorum usum et gesta evidenter includat, in praemissis non iusta, quod utique de usu, gestis seu factis Redemptoris nostri Dei Filii sentire nefas est, sacrae scripturae contrarium et doctrinae catholicae inimicum, assertionem ipsam pertinacem de fratrum nostrorum [6] consilio deinceps erroneam fore censendam merito ac [7] haereticam declaramus.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum declarationum infringere, vel ausu ei temerario contraire. Si quis autem etc..

Datum Avinion. II Idus Novembr. Ao. VII [8] [1323]

 

 




5 - in iis: orig.



6 - eorundem: AM orig.



7 - et: M orig.



8 - VIII.: orig. ABMQ




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License