1.
Quia
quorundam mentes sic pater
mendacii dicitur excaecasse, quod nostris constitutionibus, quarum una incipit: "Ad conditorem canonum,"
alio vero: "Quum inter nonnullos," utique tam cum
fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus, quam cum multis
archiepiscopis et episcopis, aliisque ecclesiarum praelatis, nec non et
compluribus sacrae theologiae magistris, ac utriusque iuris professoribus
deliberatione praehabita diligenti digestis, ac de praemissorum fratrum
nostrorum consilio promulgatis, non absque multa temeritate plectibili nisi
sunt detrahere, et nituntur veritatem, quam continent, per falsas insanias
obfuscare: nos tam perniciosis ausibus, ne eorum doctrina pestifera simplicium
animos labefacere, ac in sui erroris devium deducere valeat de eorundem fratrum
consilio decernimus super hoc salubriter, (ut sequitur,) providere. Ad impugnandas autem constitutiones praedictas subscripta ratione
tam verbo quam scripto usi sunt publice, sicut fertur. Illud, inquiunt, quod per clavem scientiae, in fide ac moribus
semel diffinierunt Romani Pontifices, adeo immutabile perseverat, quod illud successori
revocare non licet in dubium, nec contrarium affirmare, licet de iis, quae per
clavem potestatis ordinaverint, asserant secus esse.
|