2.
In confirmatione autem regulae ordinis fratrum Minorum Honorii III., Gregorii IX., Innocentii IV., Alexandri IV., Nicolai IV.
[2] , praedecessorum nostrorum summorum
Pontificum, haec verba asserunt contineri: "Haec est regula
evangelica Christi, et Apostolorum imitatrix, quae nihil in hoc mundo habet
proprium vel commune, sed in rebus, quibus utuntur, habent simplicem usum
facti:" his addere praesumentes, praefatos summos Pontifices et
multa concilia generalia per clavem scientiae diffinisse, paupertatem Christi
et Apostolorum constitisse perfecte in expropriatione cuiuslibet temporalis
dominii civilis et mundani, et sustentationem eorum in solo et nudo usu facti
etiam constitisse, ex quibus nituntur concludere, non licuisse nec licere
ipsorum successoribus contra praemissa aliquid immutare. Ideoque quum
[3] constitutio nostra in ratione praedicta [4] contra
diffinitiones praedictorum praedecessorum nostrorum (sicut asserunt)
diffinierit, Christum et Apostolos in iis, quae habuerunt, habuisse non tantum
simplicem usum facti, sed ius faciendi de ipsis, eosque ipsos fecisse scriptura
sacra testatur, pertinacem assertionem dicentium, ipsos ius huiusmodi minime
habuisse, quum actus illorum fuisse concludant non iustos quod de Christo nefas
est dicere, haereticam declarando concludere satagunt,
licet falso, nobis non licuisse declarare vel statuere supra dicta. Item, quia
constitutio: "Ad conditorem canonum,"
contra diffinitiones praedictas fratres Minores asserit non posse habere in re
aliqua simplicem usum facti: nituntur similiter concludere contra ipsam.
Quod
autem, quod [5] in ratione praedicta praemittitur, videlicet, quod
illa, quae per clavem scientiae in fide ac [6] moribus a [7] summis Pontificibus semel sunt
diffinita, eorum successoribus revocare non licet in dubium, nec contrarium
affirmare, licet secus sit (sicut dicunt) in iis, quae per clavem potestatis
per summos Pontifices ordinantur, prorsus sit contrarium veritati, patet ex
sequentibus evidenter. Primo quidem secundum illos, qui
tenent, clavem spiritualem nequaquam esse scientiam, sed ligandi atque solvendi
potestatem, patet, assertores praedictos, ponendo esse scientiam,
erravisse. Pro quibus facit clavis dlffinitio, quae a doctoribus datur: "Clavis
est specialis potestas ligandi atque solvendi, qua iudex ecclesiasticus dignos
recipere, et indignos excludere debet a regno."
Item, quia claves, de quibus agimus, in collatione sacerdotalis ordinis
conferuntur, constat autem, quod ordinato in sacerdotem scientia communiter non
confertur: quare secundum illos videtur, quod scientia non est clavis, sed
potentia tantum ligandi atque solvendi debeat dici
clavis. Adhuc secundum illos, qui ponunt, unam clavem spiritualem esse
scientiam, et secundum illos, qui auctoritatem discernendi inter lepram et
lepram esse asserunt clavem [8] , et aliam
potestatem ligandi atque solvendi, noscuntur evidenter errasse. Supponunt enim, per claves huiusmodi circa ea, quae fidei sunt, et
alia, posse per constitutionem aliquam diffiniri. Claves autem, quae in
sacerdotali conferuntur ordine, ad talia minime se
extendunt, alias sequeretur, quod circa praemissa possent constitutionem
[9] sacerdotes simplices facere: quod falsum est evidenter. Si autem intendant claves istas extendere ad generalem
potestatem, attributam beato Petro, suisque successoribus in personam eiusdem
in commissione officii pastoralis, per quam utique videtur evidenter ipsis
omnia concessisse, sine quibus pastoris universalis convenienter cura nequit
seu officium expediri: adhuc claret [10] , ipsos etiam errasse. Dicunt enim, alium affectum habere illa, quae per clavem scientiae,
et alium illa, quae per clavem potentiae statuuntur, supponentes, alia per
clavem scientiae, et alia per clavem potentiae statui, seu etiam diffiniri:
quod evidenter est falsum. Per clavem enim scientiae, sive per auctoritatem
discernendi seu cognoscendi inter lepram et lepram, (si ipsam
dixerimus esse clavem,) nil aliud per ipsum illi cui datur, tribuitur, nisi
auctoritas cognoscendi. Ei autem, cui datur auctoritas de re
aliqua cognoscendi, de [11] illa diffiniendi non intelligitur esse data.
Quare restat, quod ad convenienter statuendum, seu
aliquid diffiniendum, utraque clavis, scilicet cognoscendi et diffiniendi
[12] necessario requiratur; vel quod soli clavi potentiae statuere
competat, et etiam diffinire; sed, sicut lumen materiale clavigerum in usum
[13] clavis materialis dirigit, et quasi quantum ad hoc obtineat
scientia vicem lucis. Et hoc Salvator noster in promissione clavium facta beato
Petro sensisse videtur expresse, quum post illam immediate subiunxerit: "Et
quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque
solveris super terram, erit solutum et in coelis,"
nulla de scientia habita mentione.
|