3.
Quod autem subsequenter proponitur in ratione
praedicta, videlicet, quod in confirmatione et declaratione regulae fratrum
Minorum nonnullorum praedecessorum nostrorum, videlicet Honorii III., Gregorii IX., Innocentii IV., Alexandri IV., Nicolai IV.
[14] , verba huiusmodi continentur: "Haec
est regula evangelica," etc. supra posita, usque ibi: "in
nudo usu facti etiam constitisse patet:" prorsus obviat veritati.
Honorius quidem praefatam regulam absque declaratione aliqua confirmavit, in
cuius confirmatione de verbis praedictis mentio aliqua non habetur, ut liquere
potest cuilibet confirmationem huiusmodi intuenti: nisi quatenus de vita
evangelica habetur mentio in ipsa regula confirmata ibi, quum dicit: "Haec
est regula fratrum Minorum, videlicet Domini nostri Iesu Christi sanctum
evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio, et in castitate." Ex quibus verbis concludi
non potest, quod per ipsum praedecessorem nostrum ea, quae ipsi in verbis
praedictis asserunt, fuerint diffinita. Immo potest concludi
potius, quod vita evangelica, quam Christus et Apostoli tenuerunt, habere in
communi aliqua non excludat, quum sine proprio vivere non exigat, quod sic
viventes nihil habeant in communi. In declarationibus quoque
Gregorii, lnnocentii et Alexandri praedictorum, qui eandem regulam absque
confirmatione alia [15] declarant, similiter nulla prorsus fit
mentio de praedictis; immo per eas evidenter ostenditur, eorum, quae habere
licet ipsis fratribus, usum iuris ad ipsum ordinem pertinere. Gregorius quidem
in sua declaratione, quantum ad hoc, interseruit, quae
sequuntur: "Dicimus, quod nec in speciali, nec in communi debent
habere proprietatem, sed utensilium, librorum, et rerum mobilium, quas licet
habere, ordo usum habeat, et fratres, secundum quod generalis minister et
provinciales [16] ordinandum duxerint, his utantur."
Innocentius autem et Alexander praefati in suis declarationibus sic dixerunt: "Dicimus
insuper, quod, quum in ipsa regula contineatur expresse, quod fratres nihil
sibi approprient, neque domum, neque locum, neque aliquam rem, quod nec in
communi, nec in speciali debent proprietatem habere; sed locorum, et domorum,
et utensilium, et librorum, et eorum, quae licet habere, ordo usum habeat, et
fratres, secundum quod generalis et provinciales ministri ordinandum duxerint,
his utantur." Quum enim
dicatur in declarationibus supra dictis, quod ordo usum rerum habeat
praemissarum: ad usum iuris [17] necesse est hoc referri. Facta quidem, quae singulorum sunt, personam veram exigunt et
requirunt: ordo autem vera persona non est, sed repraesentata et imaginaria potius
est censenda. Quare quae sunt facti sibi vere convenire
nequeunt: licet ei possint congruere [18] quae sint iuris. Adhuc
licet declaratio Nicolai IV. [19] praedicti contineat quae sequuntur: "Hi
sunt illi sanctae regulae professores, qui evangelico fundantur eloquio, vitae
Christi roborantur exemplo, fundatorumque militantis ecclesiae Apostolorum eius
sermonibus et actibus firmantur," et post
in eadem declaratione subiunxit [20] , dicens, "quod
abdicatio proprietatis omnium rerum, tam in speciali quam [21]
in communi, propter Deum meritoria est et sancta, quam et Christus, viam
perfectionis ostendens, verbo docuit et exemplo firmavit, quamque primi
fundatores militantis ecclesiae, prout ab ipso fonte hauserant, in volentes
perfecte vivere per doctrinae ac vitae ipsorum alveos direxerunt:" [22]
ex verbis tamen praedictis nequaquam potest colligi, quod praefati
praedecessoris nostri Nicolai intentio fuerit, dicere, quod dicta regula quoad
omnia, quae continentur in ea, evangelico fundetur [23] eloquio, ac
vitae Christi roboretur exemplo, nec quod Apostolorum vita et actibus sit
firmata. Constat enim, multa contineri in dicta regula, quae
nec Christus verbo docuit, nec exemplo firmavit, utpote, quod praecepit
conditor regulae fratribus universis, ut nullo modo denarium vel
pecuniam recipiant per se vel per [24] interpositam personam, nec non
et de multis aliis contentis in dicta regula, quae utique nec Christus, nec
Apostoli verbo docuerunt, nec firmaverunt exemplo. Nec obstat, quod Christus
portare pecuniam Apostolis et discipulis, dum ipsos ad
praedicandum mitteret, interdixit: quod [25] tamen, antequam eos
mitteret, ipsis fuisse legimus [26] interdictum. Quodque
post reditum pecuniam portaverunt, in plerisque locis evangelica veritas et
apostolica dicta testantur. Praeterea Augustinus dicit
expresse, quod illud non fuit praeceptum, sed potestas recipiendi necessaria ab
iis, quibus praedicabant evangelium, quam servare Apostolis licuit, vel
etiam non servare.
|