4.
Sed hoc Romanus Pontifex praedecessor
[27] noster, Nicolaus, quoad principalia tria vota, scilicet in
obedientia vivere, et sine proprio, et in castitate, ac alia, si qua evangelio reperiantur expressa, in dicta regula
videtur intellexisse dicere in declaratione praedicta, quod utique
declarationibus nostris in nullo obviat supra dictis. Adhuc
non apparet, ipsum dixisse, sustentationem Christi et Apostolorum eius in solo
et nudo simplici consistere usu facti, quum quoad Christum et Apostolos
nullam praefatus praedecessor noster Nicolaus in sua declaratione facerit
mentionem. Immo sensisse satis videtur expresse, quod ius
aliud a proprietate habuisse potuerunt, quum de sola abdicatione proprietatis,
non juris alterius, in praefata declaratione, quantum ad ipsos attinet,
mentio habetur. [30] Adhuc idem Nicolaus praedecessor
noster videtur sensisse, quod Christus et Apostoli etiam quoad proprietatem
habuerint aliquid in communi. Quum enim in sua declaratione praedicta
verba de abdicatione proprietatis dixisset: respondens obiectioni tacitae, quae
sibi de loculis, quos Christus habuisse in evangelio legitur, poterat fieri,
statim quae sequuntur, subiunxit: "Nec his quisquam putet obsistere,
quod interdum dicitur, Christum loculos habuisse."
Nam sic ipse Christus, cuius perfecta sunt opera, in suis actibus viam
perfectionis exercuit, quod interdum, infirmorum imperfectioni [31]
condescendens, et viam perfectionis extollerret, et imperfectorum infirmas
semitas non damnaret: sic et infirmorum personam Christum asserit in loculis
suscepisse. Alias impertinens de loculis fuisset obiectio,
nisi intellexisset, Christum etiam [32] quoad proprietatem loculos
habuisse. Praeterea si diceretur, Christum in
loculis habuisse tantumodo simplicem usum facti: frustra diceretur, quod in
persona infirmorum ipsos Christus habuit loculos, quum secundum eum perfectis
etiam conveniat habere simplicem usum facti. Et, si
quaeratur, propter quos infirmos istos loculos habuerit, Augustinus, cuius
dictum insertum est in Decretis [34], respondet, dicens: "Habebat
Dominus loculos a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus, et
aliis indigentibus tribuebat." Unde constat [35],
ipsus de suis discipulis hoc [36] sensisse. Nec hoc, scilicet in
communi et quoad proprietatem aliqua habere, derogat iuxta dictum Gregorii IX. [37] praedicti altissimae paupertati, qui in quadam sua
decretali dicit expresse, fratres praedicatores et Minores in altissima
pauperate Christo pauperi famulari; et tamen constat, ipsos Praedicatores
habere in communi etiam quoad proprietatem aliqua, quod eorum regulae et statui
non repugnat. Hoc etiam Alexander, praedecessor noster praefatus in condemnatione
libelli contra statum Praedicatorum et Minorum editi videtur sensisse, in qua
aliquando [38] de dictis fratribus quae
sequuntur subiunxit, quum insuper [39] respondet [40], quod
iidem fratres omnia propter Deum dereliquerint [41], exsilia vitae
subsidia mendicantes, Christumque imitentur pauperuem, perfectionem evangelicam
amplexando. Propter quod evidenter apparet, eos non solum in statu salvandorum
exsistere, sed etiam perfectorum, et per suae religionis observantiam, quae
quidem ipsius perfectionis evangelicae tenet formam, in aeternae retributionis
praemio praecellentem gloriam promereri. Ubi quidem expresse dicit,
Praedicatores Christum pauperem imitari, ipsosque perfectionem evangelicam
amplexari, et in statu exsistere perfectorum, quodque ipsorum religionis
observantia perfectionis evangelicae tenet formam; et tamen constat, ipsos
habere posse etiam quoad proprietatem aliqua iuxta eorum regulam in communi. Nec
obstat, quod dicunt, Innocentium (alias Coelestinum) quintum praedecessorem
nostrum dixisse, altam paupertatem esse, habere pauca propria propter Deum;
altiorem, quae nulla habet propria, tamen habet in communi; altissimam, quae
nihil habet in hoc mundo, nec in proprio, nec in communi. Dicimus quidem, quod
hoc dixerit, non ut Papa, sed ut frater Petrus de Tarantasia in quadam postilla
sua, quare dicta praemissorum summorum Pontificum sunt ei merito praeferenda. Dicunt
etiam, quod Apostolus de tali altissima loquitur paupertate, dicens [42]: "Et altissima paupertas eorum abundavit in
divitias simplicitatis eorum." Quod evidenter est falsum quia ibi
loquitur de paupertate Macedonum, qui etiam in speciali bona temporalia
obtinebant, de quibus Apostolus asserit, quod supra vires suas miserant eleemosynas
sanctis. Quod autem dicitur in declaratione Nicolai praedecessoris nostri
contineri, quod fratres Minores in rebus, quae eis obveniunt, habent tantum
simplicem usum facti: dicimus, quod, si ipse intellexerit simplicem usum facti
denudatum omni iure, ita, quod fratres ispsi seu ordo nullum ius habeant
utendi, hoc et expresse contra declarationem Gregorii, Innoc., Alex., summorum
Pontif. praedictorum, quibus expresse, quod talium
bonorum ordo usum habeat, continetur: quod de usu iuris est intelligendum necessario,
ut superius est probatum. Adhuc dicimus, quod est [43]
hoc impossibile, scilicet usum facti simplicem absque iure aliquo, (quod nihil
aliud quam ipsum uti proprie potest dici,) posse in re aliqua etiam usu non
consumptibili ab aliquo obtineri, prout in decretali "Ad conditorem
canonum," est probatum, et Augustinus in lib. [44] XI. de actu tenet expresse. Praeterea si simpliciter
[45] usus denudatus ab omni iure haberi posset
ab aliquo: constat, quod actus utendi huiusmodi esset reputandus non iustus,
quum ille usus fuerit, cui ius non competebat utendi; usus autem non iustus ad
perfectionis statum nequaquam pertinet [46], nec perfectioni aliquid
adiicit, sed sibi repugnare potius noscitur manifest. Quod autem usum talem non
iustum conditor canonis fratribus ipsis intellexerit reservare, probabile no
videtur. Immo, quod de iusto intellexerit, ex eo potest evidentius apparere,
quod in eadem ordinatione adiicit, quod illarum rerum dumtaxat in se et etiam
Romanam ecclesiam recipiebat dominium, quarum usum facti liceret habere
fratribus seu ordini ante dictis, subiungens, quod non rerum omnium usum habere
debeant fratres ipsi. Quantum autem ad usum facti simplicem absque omni iure utendi attinet:
nulla rerum potest censeri differentia quoad fratres. Sic enim uti de facto possunt prohibitis, ut premissis. Ex quo sequitur,
quod usus facti, de quo ordinatio loquitur, de tali intelligi debeat, qui
iustus sit, et pro quo competat ius utendi. Et ipse videtur conditor canonis ex
eo etiam senssise, quod in eadem ordinatione subiunxerit, quod moderatus usus
in expensis prius rebus ipsis fratribus est concessus. Rursus impugnatores
contitutioneum huiusmodi asserere publice perhibentur, quod libellum et dicta
magistrorum, asserentium, dictam paupertatem et vitam dictorum fraturm non esse
evangelicam et apostolicam, summi Pontifices damnaverunt, districtius per
apostolicas literas inhibentes, ne quisquam praemissa vel aliquid praemissorum
contumaciter adstruere, seu quomodolibet praesumeret defensare, statuentes,
quod praesumens contrarium tanquam contumax, ecclesiae Romanae rebellis, ac ut
[47] haereticus haberetur. Ad quod dicimus, assertionem huiusmodi
falsam esse. Non enim continetur in sententia supra dicta, quod contra faciens
ut haereticus haberetur, quae quidem quoad hoc continet quae sequuntur: "Nos
enim nihilominus auctoriatate praesentium destrictius inhibemus, ne quiquam
praemissa vel aliquod praemissorum pertinaciter asserere vel quomodolibet
defensare praesumat. Quicunque vero hoc praesumpserit, tanquam contumax et
ecclesiae Romanae rebellis ab omnibus fidelibus habeatur." Non
[48] fuit adiectum, quod ut haereticus
haberetur, ut patet in serie sententiae condemnationis praedictae.
|