Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes PP. XXII
Quia quorundam

IntraText CT - Text

  • 5.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5.

 Rursus asseruisse dicuntur publice huiusmodi assertores, quod abdicatio iuris in cuiuscunque rei proprietate et in usu eius est sancta et meritoria propter Deum, et a Christo in se ipso servata, Apostolis imposita, et ab ipsis sub voto assumpta. Nec propter hac usus facti ad sustentationem naturae in Christo et Apostolis convincitur esse non iustus, sed tanto iustior atque perfectior, et Deo acceptior, et mundo exemplarior, quanto plenius renunciatum fuerit omni iuri, per quod potest sic utens pro usus huiusmodi quomodolibet contendere vel in iudicio litigare. Quae quidem assertio continet multa falsa, quum neque Christum expropriationem praedictam omnis iuris in cuiuscunque rei proprietate, et in eius usu in se servasse, nec eam imposuisse Apostolis, neque sub voto ab ipsis fuisse receptam, evangelica seu apostolica doceat historia, sed contrarium evidentius manifestat. Quod autem in praedicta assertione adiicitur, quod per abdicationen iuris praedicti, videlicet proprietatis, is [49] usus facti ad sustentationem naturae in Christo et Apostolis non convincitur esse non iustus, sed tanto iustior etc., impossibilitatem includit, et errorem dictum huiusmodi evidenter. Impossibile enim est, actum humanum extrinsecum esse iustum, si exercens actum ipsum nullum ius habeat illum [50] exercendi: immo non iustus seu iniustus necessario convincitur talis usus. Item, est absurdum et erroneum, quod actus alicuius, non habentis ius actum huiusmodi faciendi, sit iustior et Deo acceptior, quam habentis, quum concludat actum iniustum iustiorem et Deo acceptiorem exsistere, quam sit iustus. Ex praemissis autem inferre nituntur, (ut fertur,) quod praedictorum [51] summorum Pontificum diffinitio, quam diffinierunt de paupertate Christi et Apostolorum, ac fraturm Minorum praedictorum regula, (prout superius expresserunt,) per nos non potuit mutari, procul dubio falsa asserunt, dicendo, praedecessores nostros diffinivisse talia, ut superius est probatum, et adhuc sic loquentes, dum per talia constitutiones nostras impugnare satagunt, constitutiones illas, quibus se adiuvant, ostendunt, (si eorum falsae assertiones verae exsisterent,) fore invalidas, erroneas et infirmas. Si enim nobis non licuit contra constitutionem Nicolaei IV. [52] praedecessoris nostri, in qua se fundant praecipue, aliquid statuere commune: nec sibi licuit contra statuta Gregorii, Innocentii et Alexandri praedictorum statuere aut aliquid declarare; quo tamen ipsum fecisse, secundum eorum assertionem, noscitur evidenter. Quum enim illi declaraverint, quo ordo Minorum habet usum earum rerum, quas licet eis habere, quod ad usum iuris est referendum necessario, ut superius est probatum, ipse vero secundum ipsos statui, quod nec ordo, nec fratres ius utendi habeant, sed tantummodo simplicem usum facti, et insuper ordinavit, decrevit et statuit, huiusmodi constitutionem, ordinationem et declarationem, suam dumtaxat a fratribus ipsis praecise et inviolabiliter perpetuis temporibus observandam: constat non solum, quod contra declarationes praedecessorum [53] praedictorum ordinaverit, sed ipsum illas, quantum ad ea, quae sua declaratio continet, etiam revocasse. Ipse quoque praedecessor noster in sua declaratione subiunxit, ad sedi apostolicae [54] delcarationem et ordinationem eorum, et circa ea quae ipse declaraverat, pertinere, sic dicens: "Si quid in praedictis ambiguitatis emerserit, hoc ad culmen sedis apostolicae deducatur, ut ex auctoriate apostolica sua in hoc manifestetur intentio, cui solum [55] concessum est in his statuta condere, et condita declarare." cuius tamen contrarium asserunt husumodi assertores. Adhuc patet, quod asserunt, esse falsum. Licet enim Innocentius III. praedictus in generali consilio interdixisset, novas religiones institui: tamen successores ipsius, (non obstante interdicto hiusmodi,) plures leguntur ordines confirmasse, qui etiam, (aliquibus exceptis) fuerunt postea per Gregorium IX. [56] praedecessorem nostrum dissoluti certo modo in concilio generali.




49 et eius: ib.


50 illud: ib.


51 dictorum: ib.


52 III.: AM


53 add.: suorum: BM


54 sedem apostolicam: ABM


55 soli: AM



56 X.: B





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License