Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes PP. XXII
Quia quorundam

IntraText CT - Text

  • 6.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6.

 Si igitur post interdictum generalis concilii licuit summis Pontificibus non confirmatos ordines confirmare, et eorum succesoribus sic confirmatos in totum dissolvere: non est mirum, si, quod declarat circa regulas ordinum solus summus Pontifiex, vel ordinat, liceat eius successoribus declarare seu alias immutare. Patet autem, quod neque Honorii confirmatio, neque Gregorii, neque Alexandri, neque Nicolai praedictorum facta fuerit in concilio generali, quum per nullum ipsorum fuerit generale concilium clelebratum. Licet Innocentius IV. celebravit concilium generale: tamen in illo nec auctoritate alicuius concilii facta fuit ipsius declaratio supra dicta. Nicolaus autem IV. nec celebravit generale concilium, nec aliquid circa dictam regula declaravit. Gregorius autem IX. [57] praedictus nec confirmavit, nec declaravit dictam regulam, sed in generali concilio, ubi cassati fuerunt nonnulli mendicantium ordines, dictorum fratrum Minorum, et Praedicatorum ordines non cassavit, set asseruit approbatos, sic dicens: "Ad eos, quos [58] evidens ex eis utilitas ecclesiae universali proveniens perhibet approbatos, praesentem non patimur constitutionem extendi." Praeterea dicant nobis, ubi legunt assertiones [59] huiusmodi, quod ad fidem vel mores pertineat, Christum et Apostolos non habuisse in his, quae habuerunt, nisis simplicem usum facti? Profecto directe hoc ad fidem non pertinet, quum de hoc articulus non sit aliquis, nec sub quo valeat comprehendi, ut patet in symbolis, in quibus articuli fidei continentur, nec etiam reducte, ne quasi hoc sacra scriptura contineat, quo negato tota scriptura sacra redditur dubia, et per consequens articuli fidei, qui habent per scripturam sacram probari, redduntur dubii et incerti. Hoc enim in scriptura sacra non poterit, sed contrarium reperiri. De fratribus autem Minoribus praedictis constat, quod de ipsorum paupertate et simplici usu facti, seu de dominio eorum quae ipsis offeruntur, quod summus Pontifex illud sibi et Romanae ecclesiae reservaverit vel potuerit reservare. Nec quod illud reservatum successori abiicere non liceat, si hoc expedire viderit, seu quod procuratores constitutos auctoritate summi Pontificis pro negotiis ordinis praedicti successor revocare non valeat, in praedictis symbolis, evangelio, neque Actibus Aposotlorum et epistolis mentio aliqua non habetur. Unde non possunt ex praedictis concludere, nisi falso, quin contra ordinata per summos Pontifices circa talia valeat successor [60] aliud ordinare, quod Nicolaus praefatus [61] expresse in sua declaratione inseruit, ut superius plenius continetur.




57 X.: ib.


58 dic. Sane ad praedictorum et Minorum ordines quos: ABM


59 assertores huiusm. leguntur: ib.


60 liceat successoribus: ib.


61 III praef.: ib.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License